Cleopatra VII Philopator (Graece Κλεοπάτρα Φιλοπάτωρ; anno 69 a.C.n.
Familia
Memoria
E familia Macedonica Lagidarum orta est.
Primo cum fratre et simul marito suo Ptolemaeus XIII rexit. Ab eo expulsa, C. Iulium Caesarem se iuvare quaesivit, qui postquam Gnaeum Pompeium vicerat et imperium Cleopatrae reddidit. Cleopatra Caesarem pellicebat. Mater Caesarionis filii Caesaris erat, et ab anno 46 a.C.n. ad annum 44 a.C.n. Romae in urbe vixit.
Gaio Iulio Caesare anno 44 a.C.n. occiso, Cleopatra ad Aegyptum rediit. Bello civili sequente, se primo neutri parti adiunxit. Anno autem 41 a.C.n., Marcum Antonium socium sibi fecit, annoque 37 a.C.n. ei rite nupta est.
Anno 32 a.C.n. Octavianus ei Marco Antonioque marito eius bellum intulit. Marco Antonio acie victo apud Actium anno 31 a.C.n., Cleopatra Alexandriam fugit, atque Antonio mortuo, veneno sibi mortem consciit; origo veneni incerta est, sed nonnulli auctores venenum serpentis fuisse dicebant. Certius est effigiam eius cum serpente portatam esse in pompa triumphali Octaviani.
Cleopatra VII nata est anno 69 a.C.n. Pater erat Ptolemaeus XII, et mater Cleopatra V. Cleopatra non erat pulchra quod Cleopatrae parentes erant frater sororque. Cleopatra VII erat regina ultima Ptolemaeorum Graecorum, qui rectores in Aegypto erant. Cleopatrae erant duo fratres et tres sorores. Fratres erant Ptolemaeus XIII, qui natus est anno 62 a.C.n., et Ptolemaeus XIV, qui natus est anno 60 a.C.n. Sorores erant Cleopatra VI Tryphaena, quae nata est anno 75 a.C.n., et Arsinoe IV, quae nata est anno 68 a.C.n., et Berenice IV. Cleopatra credidit se esse dea.
Cleopatra nupsit fratri, Ptolemaeo XIII, primum et regnaverunt in Aegypto quattuor annos. Cleopatra fratrem opprimere poterat auxilio Gaii Iulii Caesaris, qui fratri substitit quod Ptolemaeus XIII praecidit caput Cn. Pompei, maritus Iuliae, solius filiae Iulii Caesaris. Anno 48 a.C.n., cum Iulius Caesar in Aegyptum pervenisset, Iulius Caesar et Cleopatra convenerunt. Ministri Cleopatrae traxerunt Cleopatram celatam tapeta convoluta ad Caesarem. Caesar Cleopatram cupiens ei auxilium dedit. Ergo Caesar, post difficilem bellum Alexandrinum, exercitum vicit Ptolemaei XIII, qui fugiens occisus est. Fratre mortuo, Cleopatra sola regina erat in Aegypto.
Cleopatra VII peperit quattuor liberos: filius Iulii Caesaris erat Caesarion, et liberi M. Antonii erant Cleopatra Selene II quae Iubae II nupsit et regina Mauritaniae fuit, Alexander Helios, et Ptolemaeus Philadelphus.
A senatoribus coniuratis Caesar proditus est anno 44 a.C.n. Post mortem Caesaris et post divisam rempublicam, Cleopatra VII se sociavit cum M. Antonio.
Erant tres partes reipublicae divisae quae regnatae sunt a ducibus novis civilibus, in his Caesar Octavianus et Marcus Antonius. Caesar Octavianus et Marcus Antonius inter se dissenserunt, et bellum secutum est. Bellum ante Actium pugnatum est anno 31 a.C.n., quo Octavianus Marcum Antonium vicit. Erat saucius Marcus Antonius bello, et mortuus esse brachiis Cleopatrae dicitur. Post cladem Marci Antonii, Cleopatra in gratiam Octaviani reconciliari conabatur; cum autem hoc fieri nullo modo potuisset, Cleopatra sibi ipsa mortem mox conscivit. Fatur enim eam, morsam ab aspide venenosa, mortuam esse. Cleopatra mortua, Aegyptus facta est provincia Romana.
Cleopatra Philopator | |||||||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Nomen Aegyptium | |||||||||||||||
Hieroglyphica |
| ||||||||||||||
Translitteratio | Qlwpdr.t Nṯr.t Mr(.t)-Ỉt=s | ||||||||||||||
Translatio | "Cleopatra Dea Amans Patrem Suam" |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cleopatram spectant (Cleopatra, Cleopatra VII of Egypt). |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Cleopatra VII (regina Aegypti), which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.