Rex Mauretaniae Iuba Ii

Iuba II (natus anno 52 aut 50 a.C.n.; mortuus 23 p.C.n.), filius Iubae I regis Numidiae, in Mauritania regnavit: nam postquam pater ad Thapsum a Caesare anno 46 a.C.n.

Quia eum diligebat et populi Romani amicum sociumque fidum fore confidebat, Augustus in locum paterni regni anno 25 a.C.n. Iubae Bocchi et Bogud regnum dedit, id est Mauritaniam. Praeterea Cleopatram Selenen filiam Marci Antonii uxorem ducendam ei tradidit. Regia Iubae caputque regni Mauretaniae eo tempore erat Iol Caesarea.

Rex Mauretaniae Iuba Ii
Nomisma regis Iubae II

De studiis eruditis

Plinius de duabus mensis pendentibus ex arbore citri factis et a Iuba venundatis "quarum alteri pretium fuit HS |XII| [i.e. sestertium 1 200 200], alteri paulo minus". Iuba fuit et scriptor in linguis Graeca et Latina de rebus Africanis, de geographia, de historia naturali. Opus eius De Arabia Gaio Augusti f. Caesari dicatum est.

Herbam antea incognitam inveniens, rex ipse ad honorem medici sui Euphorbi appellavit Euphorbiam et de hac herba librum scripsit. Hoc nomen etiamnunc eodem generi plantarum afficitur, et, ut memoriam eventus retineatur, una species nomen Euphorbia regisjubae habet; sed herba a rege inventa potius est Euphorbia resinifera. Jubaea, genus Arecacearum, ex Iuba appellatur.

Familiaris Iubae erat tragicus Leonteus Argivus, cui, pessime personam Hypsipylae agenti e fabula Euripidis, rex hoc epigramma dicavit, calumnians eum ut ganeonem, olim Bacchi amicus, carduorum vinique nimis amator:

Μή με Λεοντῆος τραγικοῦ κιναρηφάγου ἦχος
λεύσσων Ὑψιπύλης ἐς κακὸν ἦτορ ὅρα.
ἤμην γάρ ποτ' ἐγὼ Βάκχῳ φίλος, οὐδέ τιν' ὧδε
γῆρυν χρυσολόβοις οὔασιν ἠγάσατο.
νῦν δὲ με χυτρόποδες, κέραμοι καὶ ξηρὰ τάγηνα
χήρωσαν φωνῆς, γαστρὶ χαριζόμενον.
– Rex Iuba apud Amarantum De scaena (ab Athenaeo, Deipnosophistae 343f citatum).

Fontes

Opera

Opera scripta regis Iubae deperdita sunt, sed fragmenta reperta sunt apud multis auctoribus Latinis necnon Graecis.

  • De herba euphorbia
  • De Arabia
  • Historia Romana
  • Libyca sive de Africa
  • Assyriaca
  • Physiologa
  • De pictura et pictoribus
  • Historia theatrica
  • Similitudines, fortasse inter linguis Graeca et Latina
  • De corruptione verborum

Notae

Bibliographia

  • Needham, Petrus, ed. 1704. Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore. Cantabrigiae, pp. xii-xiii.

Tags:

Rex Mauretaniae Iuba Ii De studiis eruditisRex Mauretaniae Iuba Ii FontesRex Mauretaniae Iuba Ii OperaRex Mauretaniae Iuba Ii NotaeRex Mauretaniae Iuba Ii BibliographiaRex Mauretaniae Iuba Ii2325 a.C.n.46 a.C.n.52 a.C.n.FiliusIol CaesareaIuba I (rex Numidiae)Marcus AntoniusNumidiaOctavia minorThapsi pugnaTriumphusUxor

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Alasca29 DecembrisGeorgius (sanctus)CrustulumAvesAshley JuddAlexander VučićVicipaediaProtocollum translationis hypertextuumBrasiliaNovum Eboracum (urbs)Stephanus BerardMalus sieversiiGregorius RasputinBellum Civile (49-45 a.C.n.)Moneta (pecunia)Actus sexualesCatharevusaCastellum Sancti Angeli (Roma)Domina (scacci)WhatsAppCaeruleusCommerciumRes publica CoreanaEcclesia Catholica RomanaBernardus MembeDonaldus TrumpAvariLucia SalaniRobigaliaPandataria (insula)Arteria coronaria dextraCeftriaxonumSingultusAlexius NavalnyjIsraëlMasturbatioHomoVelociraptorUniversitas TorontonensisCharta argentariaLingua CroaticaConturbatio hypercinetica cum attentionis defectoArs amatoriaCarolus III (rex Britanniarum)RomulaDenariusVillaIus internationaleMoles Trium AngustiarumFamilia Thomae Mori (pictura)Historia linguae LatinaeInfinitasLingua HomericaEcclesia Sancti SepulcriPactumMargaritas ante porcosFloridaMarcus AureliusDe bello GallicoMontanaFurinaUnio EuropaeaLingua BatavaBellum frigidumCosplayRegulus (Saint-Exupéry)Aestus marinusNumerus librarius internationalis unificatus🡆 More