Bruxellae, plenius Bruxellae, Regio Capitalis, sunt regio urbana et sectio sui iuris regni foederati Belgicae in parte cuius urbs Bruxellarum Belgicae caput sita est.
Rite regio est appellata Région de Bruxelles-Capitale Francogallice et Brussels Hoofdstedelijk Gewest Batave, id est Regio Bruxellana Capitalis. Quae dividitur in undeviginti municipia.
Fines
Forma
Gestio
Vita
Sigla
Tabula aut despectus
Vide etiam paginam discretivam: Bruxellae (discretiva)
Adiectivus Bruxellensis pertinet ad urbem ipsam Bruxellarum intra muros, adiectivus Bruxellanus pertinet ad totum pristinum Comitatum Bruxellanum sive Pagum Bruxellanum et nunc ad totam Regionem Bruxellanam cum omnibus aliis vicis et communibus ei pertinentibus. Legito, inter alia:
Non est quidem Bruxella, etsi quidam id asserant, Vicecomitatus, sed gaudet tamen vetusto quodam Vicecomitatus titulo, iuribus et praerogativis nonnullis ornato : non aliter quàm Antuerpia, Ganda, Iprae, et alia quaedam loca. Unde qui hodie Vicecomes Bruxellanus, vulgò den Burg-graef / Carolus nempe Hannartus, Lidekerckae et aliorum locorum Toparcha, nobilissimus sanè et perhonestus vir, nihil in eam urbem obtinet iuris, quàm titulum illum ac praerogativas iam dictas, et in descriptione Antuerpiae, cui et ipsi pari ferè dignitate Burg-gravius, fusiùs explicandas.
Tamen apud multos auctores temporis humanistici fit confusio inter verba Bruxellensis et Bruxellanus quae idem valent.
Situs geographici et historici: Locus: • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
| ||||||
This article uses material from the Wikipedia Latina article Bruxellae (regio), which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.