Aquae Cadentes Niagarenses

Aquae cadentes Niagarenses, vel Niagarae cataracta (Anglice Niagara Falls; Francogallice Chutes du Niagara), sunt trium aquarum cadentium grex, in meridianis Angustiis Niagarensibus iacentes, fines provinciae Ontarionis in Canada et civitatis Novi Eboraci in Civitatibus Foederatis coniungunt.

Aquae cadentes Soleae (Horseshoe Falls), maximae ex quibus, etiam aquae cadentes Canadienses appellati, internationales harum civitatum fines coniungunt. Aquae cadentes Americanae et aquae cadentes Flammei, minores, plane intra Civitates Foederatas iacent. Aquae cadentes Flammei ab aquis cadentibus Soleae ab Insula Caprina et ab aquis cadentibus Americanis a Luna Insula separantur, ambabus insulis in Novo Eboraco omnino patentibus.

Aquae Cadentes Niagarenses
Aquae cadentes Niagarenses.
Aquae Cadentes Niagarenses
Aquae Cadentes Soleae Canadienses.

Quae aquae cadentes, partes Fluminis Niagarensis ad septentriones una fluentes, ex Lacu Erieo in Lacum Ontarionem defluunt, et maximam proportionem fluendi habent ullius cataractae in America Septentrionali quae plus 50 metra cadit. Maximis peregrinatorum horis diurnis, plus 168 000 metrorum cubicorum aquae quoque minuto cadunt. Aquae cadentes Soleae sunt validissimae aquae cadentes in America Septentrionali, per proportionem fluendi aestimatam. Aquae cadentes Niagarenses pulchritudine naturali clarissimae sunt, atque energiae hydroelectricae magni momenti prosunt. Librare oblectationem, commercium, industriam desilientium aquarum ingeniarios aliosque cataractae administratores e saeculo undevicensimo magnopere tenet.

Aquae cadentes Niagarenses 27 chiliometra ad septentriones et occidentem versus Buffalo Novi Eboraci, et 121 chiliometra ad meridiem et orientem versus Torontonis, inter urbes gemellas Aquas Cadentis Niagarenses Ontarionis et Aquas Cadentis Niagarenses Novi Eboraci iacent. Quae cataracta genita et conformata est cum moles conglaciatae recederent, glaciatione Visconsiniensi (ultimae aetatis glacie) exeunte, et aqua ex Lacubus Magnis, nuper formatis, viam supra et per Escarpamentum Niagarense? ad Oceanum Atlanticum fluens eroderet.

Bellae artes

Aquae cadentes Niagarenses artifices ad se tam allicebant ut, secundum Ioannem Howat, fiebant "res populo gratissima, saepissime tractata, maximeque trita, quae in pictura topiaria Europaea et Americana saeculis duodevicensimo et undevicensimo apparuit."

Panoramata

Aquae Cadentes Niagarenses 
Aquae cadentes Niagarenses, circa 1921.
Aquae Cadentes Niagarenses 
Despectus in Pontem Arcus Pluvii, aquas cadentis Americanas, Flammei, et Soleae ex Turri Skylon anno 2016.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Generalia

  • Noyes, T. W. 1926. "The World's Great Waterfalls." National Geographic Magazine 50: 29–59.
  • Schwarzbach, Martinus. 1967. "Isländische Wasserfälle und eine genetische Systematik der Wasserfälle überhaupt." Zeitschrift für Geomorphologie Novae series 11: 377–417.
  • Young, R. W. 1985. Waterfalls, Form and Progress. Zeitschrift für Geomorphologie supplementum, novae series 55: 81–95.

Res praecipuae

Mythistoriae

Nexus externi

Aquae Cadentes Niagarenses  Situs geographici et historici: Locus:  • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • "958544" apud USGS • Большая российская энциклопедия
Aquae Cadentes Niagarenses  Vicicitatio habet citationes quae ad Aquas cadentes Niagarenses spectant.


Tags:

Aquae Cadentes Niagarenses Bellae artesAquae Cadentes Niagarenses PanoramataAquae Cadentes Niagarenses NotaeAquae Cadentes Niagarenses BibliographiaAquae Cadentes Niagarenses Nexus externiAquae Cadentes NiagarensesAngliceAquae cadentesCanadaCivitas sui iurisCivitates FoederataeCivitatum Foederatarum civitasFines Canadae et Civitatum FoederatarumFrancogalliceGrexInsulaMeridiesNovum EboracumOntarioProvinciae et territoria Canadae

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Imperium RussicumBellum Magnum PatriumGeorgiaEcclesia Catholica RomanaPater nosterSecundum bellum mundanumGuntherus GrassReligio IslamicaMonacumSacrum Romanum ImperiumPopulus RomanusConstantinopolisBotaniceUnio Rerum Publicarum Sovieticarum SocialisticarumAshley JuddTerra (regio)Lingua CroaticaAbbatia Territorialis Maris StellaeEdmundus AboutCarolus PuigdemontSericumRes militarisLiuva II (rex Visigothorum)Albertus PujolsCaeruleusTertium Bellum ServileGraeciaNapoleo I (imperator Francogallorum)MursaPaulus Chet GreeneAustraliaImmaculata ConceptioSocietas IesuOriensSanscriceAurea aetasSecundum Imperium FrancicumCarolus MagnusRuthenia AlbaGuebwillerCivitates FoederataeArsSueciaMacedonia SeptentrionalisButaniaNilusAëroplanumUcrainaIacobus II (rex Angliae)vietnamiaMantuaAlcoranusAnser anserCairusPetrus Betancur2024ArgentoratumBellum CrimaeanumTinaGaius Iulius CaesarAugustinus HipponensisGlacies edibilisPenis hominis258LunaAbbatia territorialis Sancti Martini in Monte PannoniaeIndonesiaLingua FrancogallicaUranus (planeta)CircusPendulumLucia Salani🡆 More