Catharina II Alexii filia (Russice Екатерина II Алексеевна, tr.
Familia
Memoria
Principissa Germanica Sophia Augusta Friderica (Theodisce Sophie Auguste Friederike von Anhalt-Zerbst-Dornburg) anno 1745 uxor Petri, heredis throni Russiae facta est. Religionem orthodoxam accepit et novum nomen recepit : Catharina Alexii filia (Екатерина Алексеевна), in honorem imperatricis Catharinae I.
Die 5 Ianuarii anno 1762, post mortem imperatricis Elisabethae, maritus Catherinae factus est imperator Russiae, Petrus III. Die 19 Iulii 1762 res novae evenerunt, Petrus III deiectus, et uxor eius imperatrix Russiae, Catharina II facta est.
Tempore regiminis Catharinae II Russia contra Turciam et alias nationes prospere bellabat. Ruthenia Alba, Lituania, Crimaea et nonnullae aliae terrae partes Imperii Russici factae sunt.
Tutorix philosophorum Illuminationis, sicut Voltarii, Dionysii Dideroti et Ioannis Baptistae Le Rond d'Alembert fuit, tamen politicam monarchiae absolutae suae tenebat. Catharina II etiam ad litteris se applicavit: commentaria de vita sua atque dramata nonnulla Russice scripsit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Catharinam II, imperatricem Russiae, spectant. |
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Antecessor: Petrus III | Imperatrix Russiae | Successor: Paulus I |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Catharina II (imperatrix Russiae), which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.