Vladimirus Majakovskij

Vladimirus Vladimiri filius Majakovskij (Russice Владимир Владимирович Маяковский, Vladimir Vladimirovič Majakovskij; natus 7 Iulii 1893 in oppido Bagdati Georgiae, tunc ad Imperium Russicum pertinenti, mortem sibi conscivit 14 Aprilis 1930 Moscuae) fuit poeta Russicus et Sovieticus, qui etiam ad dramaturgiam, cinematographiam et artem picturae se applicavit.

Wikidata Vladimirus Majakovskij
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Majakovskij: imago
Vladimirus Majakovskij: imago
Vladimirus Majakovskij: subscriptio
Vladimirus Majakovskij: subscriptio
Nativitas: 19 Iulii 1893; Baghdati
Obitus: 14 Aprilis 1930; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Nomen nativum: Влади́мир Влади́мирович Маяко́вский

Familia

Coniunx: no value
Proles: Helen Patricia Thompson

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Vita et opera

Vladimirus Majakovskij natus est anno 1893 in vico Bagdadi gubernii Cytaeani Imperii Russici, qui nunc est urbs Bagdati Georgiae (ut ipse dixit, inter culturas tres: in Caucaso patre Cosaco matreque Ucraina natus et Georgianam ut linguam primam habens). Pater eius, originem suam e Cosacis Zaporoviensibus ducens, silvarum custos munere fuit. Majakovskij anno 1902 studia sua in gymnasio Cytaeano incepit, sed post mortem patris, anno 1906, cum familia sua Moscuam migravit, ubi in gymnasio studens cum studentibus bolsevicis communicabat. Anno 1908 socius factionis bolsevicorum factus (et e gymnasio exclusus), in actiones revolutionariis participavit, idcirco ter arrestationibus affectus. Anno 1909 incarceratus, in carcere versus facere incepit. Initio anni 1910 liberatus, "artem socialisticam facere" voluit, et anno 1911 in schola picturae, sculpturae et architecturae Moscuensi studere incepit. Anno 1912 autem opera poetica cum futurismo connecta primo creavit, eodem anno versus suos primo in lucem edidit. Mores inquilinorum mediae classis reprehendebat, linguam "novam poeticam democraticam" creare tentabat. Cum bellum mundanum primum incepit, poeta illud in versibus suis damnavit. Ut miles voluntarius non acceptus (actionum suarum priscarum politicarum causa), annis ab 1915 ad 1917 autem Petropoli munus militare funxit (protectionis Maximi Gor'kij gratia). Postquam Res novae Octobres anno 1917 acciderunt, Majakovskij eas maxime laudans ad propagandam bolsevisticam operibus suis poeticis et graphicis contribuit, dein etiam ad praeconium mercatorium Sovieticum se applicavit. Anno 1924 poema panegyricum suum de Vladimiro Lenin publicavit. "Revolutionem mundialem" et "revolutionem spiritus" propagabat. Certationem contra religionem in Unione Sovietica sustinuit. Se "scriptorem proletaricum" esse putans, a criticis Sovieticis nonnullis tamen solum ut "socius itineris" aestimabatur et vituperabatur. Problematibus cum certatione sua litteraria atque vita privata connectis affectus, Majakovskij sibi mortem conscivit anno 1930. Post mortem suam poeta in Unione Sovietica maxime laudatus factus est.

Opera nonnulla

Poemata

  • Nebula in bracis (Облако в штанах, 1914-1915).
  • Tibia dorsalis (Флейта-позвоночник, 1915).
  • Homo (Человек, 1916-1917).
  • De isto (Про это, 1923).
  • Vladimirus Eliae filius Lenin (Владимир Ильич Ленин, 1924).
  • Proletarius volitans (Летающий пролетарий, 1925).
  • Bene! (Хорошо!, 1927).
  • Plena voce (Во весь голос, 1930).

Comoediae

  • Cimex (Клоп, 1928).
  • Termae (Баня, 1929).

Versio Latina

Epigramma Majakovskii notissimum Dionysius Keyer Petropolitanus sic Latine reddidit:

   Poma vel Hesperidum turdis epulatus obesis
      mande: suprema dies iam tibi, dives, adest.

Notae

Nexus externi

Vladimirus Majakovskij  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Majakovskij spectant.
Vladimirus Majakovskij  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Grove Art • Deutsche Biographie • Store norske leksikon


Tags:

Vladimirus Majakovskij Vita et operaVladimirus Majakovskij Opera nonnullaVladimirus Majakovskij Versio LatinaVladimirus Majakovskij NotaeVladimirus Majakovskij Nexus externiVladimirus Majakovskij14 Aprilis189319307 IuliiCinematographiaDrama (fictio)GeorgiaImperium RussicumMoscuaPicturaPoetaRussiaRussiceURSS

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Wittericus (rex Visigothorum)OccidensMarcus Rebilus ApronianusBelgicaCutis anserina20031988Carolus PuigdemontMarcus Annius VerusGermaniaAvesCatharina SenensisSamuel (propheta)RussiaRes publica CoreanaSimplicia montani victualiaLavaniaTabula administrativa FranciaePurpuraArteria femoralisPhrada1991HomoLiberMantuaWhatsAppEpiscopusSericumCivitasUzbeciaValerius AedituusTechnologiaSanscriticePenis hominisNaturaEcclesiaMursaEuropa1472Numerus librarius internationalis unificatusConturbatio hypercinetica cum attentionis defectoConsortio PopulorumMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Carolus III (rex Britanniarum)Pronuntiatus LatinusGizaDidacus MaradonaIoannes BaptistaCosplayMediaViciReligio ChristianaEcclesia Catholica RomanaSaratoviaDivina comoediaTertium Bellum ServileSixtus VRecep Tayyip Erdoğanogz3cAdelardus BathensisMahometusCaesar non supra grammaticosVicimediaMexicumCairusCola acuminataGuebwillerReditus aeternusGulielmus MarconiPater nosterMoscua🡆 More