Telegraphia (Graece τῆλε 'distans' + γράφειν 'scribere') est transmissio nuntiorum textualium vel symbolicorum (contra nuntios orales vel sonicos) in longuinquo sine physica rei nuntium ferentis permutatione.
Ergo semaphora est ratio telegraphica, sed columba postalica non est.
Telegraphia poscit rationem nuntii per notas adhibiti ab ambobus transmittore et receptore sciendum esse. Tales rationes designantur secundum limites medii pertinentis. Usus signorum fumi, ignium in specula, pharorum, signorum lucis repercussae, et semaphorarum vexilli sunt exempla. Saeculo undevicensimo, moderatio electricitatis ad telegraphum electricum inventum duxit. Adventus radiophoniaeannis 1900 ineuntibus radiotelegraphiam at alias genera telegraphiae sine filis effecit. Aetate interretialis magnopere creverunt potestas et facilitas modi telegraphici per interfacies linguae naturalis quae codicem subterraneum celant, res cursuales electronicas, nuntios instantes, et alias technologias praesentes sinentes.
Télégraphe,verbumFrancogallicum, a Claudio Chappe, inventore lineae semaphoricae, excogitatum est. Qui etiam verbum sémaphore (semaphora) excogitavit.
Armagnay, Henri. 1908. Phototelegraphy.Annual Report of the Board of Regents of the Smithsonian Institution 197–207.
Britton, John A. 2013. Cables, Crises, and the Press: The Geopolitics of the New International Information System in the Americas, 1866–1903. Albuquerque Novi Mexici: University of New Mexico Press.
Dargan, J. 1985. The Railway Telegraph. Australian Railway Historical Society Bulletin Martio: 49–71.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Telegraphia, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses. ®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.