Vide etiam paginam discretivam: Regulus (discretiva)
Regulus, titulo originali Francogallico Le Petit Prince, est fabula celeberrima anno 1943 publicata a Gallico aviatore et scriptore Antonio de Saint-Exupery, qui eam scripsit cum Novum Eboracum visitaret.
Hic liber esse praecipue puerilis videtur, sed in eo gravissimae inveniuntur meditationes de vita et de amicitia. Saint-Exupery se fingit errantem per desertas regiones in Sahara ubi extraterrestrem invenit Regulum, qui omnino humanus videtur. In colloquiis eorum auctor plasmat meditationes de hominum stultitia et de veritatibus simplicibus quas pueri noscunt, homines autem obliviscuntur cum in aetate crescunt. Notissima est in fabula repugnantia inter puerum adultorumque de vita opiniones.
Fabulae summa in vulpeculae sententia continetur: "Solo animo bene cernimus. Quae plurimi sunt, oculis cerni non possunt." Sunt etiam notissimae hae sententiae: "Ei, quem semel mansuevisti, quidquid postea acciderit, perpetuo merito tuo accidet" et "Propter operam rosae tuae frustra praebitam rosa tua tanti est.".
Liber qui Francogallice inscribitur Le Petit Prince in 160 linguas redditus est eiusque 50 000 000 exemplarium vendita sunt.
In Latinum sermonem translatus est sub titulo Regulus primum ab Augusto Haury anno 1961, deinde ab Alexandro Winkler anno 2010.
Imagines nonnullae, ab ipso Saint-Exupery depictae, fabulam comitantur.
Incipit pars argumentorum quodam? finis fabulae allegoriae prodere potest.
Regulus parvam habitat stellam errantem, Asteroidem B612, ubi tres sunt vulcani (activi duo et unus dormiens) et rosa. Dies agit stellam curans et arbores adansonias eradicans, quae quotidie nascuntur illic et, si crescerent, asteroidem disrumperent. Quodam autem die Regulus relinquit asteroidem ad universum visitandum et in stellas alias advenit. Quemque planetam persona habitat qui probat, modo proprio, quanta stultitia adultis hominibus insit, sicut:
This article uses material from the Wikipedia Latina article Regulus (Saint-Exupéry), which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.