Ludovicus XII, cognomine Pater Populi (Blesis die 27 Iunii 1462 natus; Lutetiae mortuus die 1 Ianuarii 1515), fuit rex Franciae ab anno 1498 usque ad mortem anno 1515.
E Ludovico, duce Aurelianensi, filio minore natu Caroli V, stirps eius orta erat.
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Ludovico XI mortuo princeps maior natu tutelam Caroli eius sorori Annae eripere temptavit. Sed anno 1488 ad Fanum Sancti Albini (a corma) victus tres annos in custodia degebat. Cum rex Carolus VIII anno 1498 animam efflavisset Ludovicus denique rex coronatus est: eius rectio clemens iustaque dicebatur.
Leges ordonavit, vectigalia diminuit, libertates defendit. Quo infelicior politica externa spectans. Nepos Valentinae Vicecomitis, principissae Neapolitanae et filiae ducis Ioannis Galeacii Vicecomitis, Mediolanum sibi vindicans urbem anno 1499 expugnavit. Postea Regno Neapolitano capiendo foedus cum Aragonum rege Ferdinando II iniit: victores autem regione capta corrixabantur in praeda distribuenda et Ludovicus anno 1503 Neapoli depulsus est.
Anno 1509 Unione Cameracensi Venetiarum humiliandorum caussa se associavit. Ipse exercitum ducens Venetianos anno 1509 apud Agnanellum superavit. Cum autem pontifex maximus causam suam a Ludovico dissociavisset et Sanctam Ligam contra Franciam fecisset Helvetiis mercennariis deficientibus, exercitus Francicus mense Iunio 1513 apud Novariam detriumphatus est. Milites Francogalli modo ex Italia eversi a rege Britannico Henrico VIII et imperatore Maximiliano I repetiti sunt. In facto isti insessores peregrini apud Enguinegatte Gallos devicerunt die 17.8.1753. Itaque Ludovicus coactus est anno 1513 ut pacem conciliaret simul cum papa, Anglia, Hispania et Imperio.
In matrimonium duxit
Durocortori coronatus est, et in Abbatia Sancti Dionysii sepultus est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum XII spectant. |
Lexica biographica: • Gran Enciclopèdia Catalana • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Hugo Capetius 987 · Robertus II 996 · Henricus I 1031 · Philippus I 1060 · Ludovicus VI 1108 · Ludovicus VII 1137 · Philippus II 1180 · Ludovicus VIII 1223 · Ludovicus IX 1226 · Philippus III 1270 · Philippus IV 1285 · Ludovicus X 1314 · Ioannes I 1316 · Philippus V 1316 · Carolus IV 1322 · Philippus VI 1328 · Ioannes II 1350 · Carolus V 1364 · Carolus VI 1380 · Carolus VII 1422 · Ludovicus XI 1461 · Carolus VIII 1483 · Ludovicus XII 1498 · Franciscus I 1515 · Henricus II 1547 · Franciscus II 1559 · Carolus IX 1560 · Henricus III 1574 · Henricus IV 1589 · Ludovicus XIII 1610 · Ludovicus XIV 1643 · Ludovicus XV 1715 · Ludovicus XVI 1774–1792 · Ludovicus XVIII 1814–1824 · Carolus X 1824–1830 · Ludovicus Philippus 1830–1848 Capsae cognatae: Principes Franciae 1799–1946 · Praesides Franciae 1947– | |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Ludovicus XII (rex Franciae), which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.