Instrumentum Libra

Vide etiam paginam discretivam: Libra

Libra est instrumentum quo res ponderantur, habens duas lances, ex quarum depressione vel elevatione iustum rei pondus deprehenditur. Unde etiam bilanx dicitur. In lance altera merces deponitur, in altera tantum ponderis, ut aequilibrium fiat. Insuper iugum librae instructum est aequipondio, quo in iugo movendo vel dextrorsus vel sinistrorsus aequilibrium ambarum lancium et pondus mercis accuratius definiri possit.

Instrumentum Libra
Libra saeculi XIX ad aurum ponderandum

Statera vero instrumentum est, quo res sine lancibus, vel unica lance ponderantur. In statera et apud antiquos et posteros aequilibrium hoc modo fit: ex altero fine scapi vel merx vel lanx merce onusta pendet, versus alterum finem pondus pendens ita movetur, ut aequilibrium efficiatur. Numeris in scapo scriptis pondus mercis indicatur. Staterarius est artifex qui stateras facit.

Libra et statera sunt genera speciei trutinae.

Instrumentum Libra
Iustitia libram ferens

In picturis et statuis Iustitia dea saepe libram fert.

Pinacotheca

Notae

Nexus interni

libra (constellatio)

Nexus externi

Instrumentum Libra  Vicimedia Communia plura habent quae ad libras spectant (Weighing scales, Weighing scales, Weighing instruments).


Tags:

Instrumentum Libra PinacothecaInstrumentum Libra NotaeInstrumentum Libra Nexus interniInstrumentum Libra Nexus externiInstrumentum LibraLibra

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

HafniaMediaViciMoneta (pecunia)AngoliaAstronomiaMaterVicimedia CommuniaKalendae MaiaeAeneisMaulidMythologiaLangobardiSARS-CoV-2 varietas omicronKelly ClarksonUniversitas al-AzharVindobonaContinensPanisFlumenIliumAve Maris stellaPataviumEdictum generale de protectione datorumAmphitheatrum FlaviumBohemiaRhenania Septentrionalis et Vestfalia1923Litaniae LauretanaeTela totius terraeHeterosexualitasAnni 1890La propriété, c'est le vol!Gabriel AttalAntverpiaPrimum bellum mundanumHungariaFalx fenatoriaDiscipulusSaltatioMichael Gorbačëv13 DecembrisSingapuraMarcus Aemilius Lepidus (triumvir)Lingua ItalianaDrumfrisiensisCalendarium Romanae EcclesiaeAve Maris StellaMuseum OrsayLogicaLatiumRochetaThomas SchellingPechinumLinguae GermanicaeTranssexualitasPhaëthonHeliusTerra NovaMarcus AureliusThomas AquinasFaunaNumeri RomaniLexiconExsistentialismusFranciaArtocreasGermania nazisticaThe Latin LibraryHelvetia🡆 More