Ignis

Ignis (-is, m.) est rapida materiae (fomitis) oxydatio vel exustio per exothermicam combustionis rationem chemicam, quae calorem, lucem, et varios exitus liberat.

Ignis
Ignis
Ignis
Silva igne correpta
Ignis
Buergbrennen ad Bivels, vicum Luxemburgensem

Ignis etiam variis rebus utitur, e.g. face et cereo.

Ignis unum ex quattuor elementis alchemicis putatur.

Quattuor elementa necessaria

Ad ignem accendendum opus est quattuor elementis:

  • Fomite sive materia cremabili, sicut composito organico aut carbonio plantarum, aut ligno, aut plastico, aut gaso, aut naphtha, aut ceteris rebus.
  • Oxydatore, sicut oxygenio aeris.
  • Calore vel energia activa, quam ex scintilla, altera flamma, vel alta temperatura thermodynamica adiacenti adipisci licet.
  • Reactione catenata, quae est reactio, qua combustio servetur, etiamsi fons primus ignis absit.

De colore ignis

Flamma ignis saepe rutila videtur, et nimirum antiqui rutilo saepissime usi sunt adiectivo flammae et ignis colorem describentes. At ignis non solum rutilus, sed etiam ruber, fulvus, albus, caeruleus, vel etiam viridis esse potest. Ignis enim pro flammae calore et re cremabili colores variat. Res magno calore ardentes, sicut gasa ferruminationis, caerulea vel etiam albicanti flamma ardent.

Candelae et sulphurata rutila aut fulva flamma ardere solent. Color rutilus parvulis efficitur particulis fuligineis, quae ex candelae aut ligni aut sulphurati exustione nascuntur. Fuligo autem paene omnino carbone constat. Flammam autem fulvam accuratius inspicientem non fallet eam punctulis versicoloribus variegare. Color calidissimorum punctorum albus est, alias autem rutilus, fulvus aut ruber.

Nexus interni

Notae

Nexus externi

Ignis  Vicimedia Communia plura habent quae ad ignem spectant.
Ignis  Vicicitatio habet citationes quae ad ignem spectant.


Tags:

Ignis Quattuor elementa necessariaIgnis De colore ignisIgnis NotaeIgnis Nexus externiIgnisCalorChemiaCombustioExitusLuxwikt:ignis

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Hibernia (res publica)Dies VenerisLatinitas vivaUcrainaLitteraeMoscuaGalilaeus GalilaeiOmMoralitasRosarium (oratio)Sclopetum striatumImperium BritannicumCarolus MagnusProcestrum princepsAsia MinorLinum usitatissimumAiax maiorAutocinetumPauperes commilitones Christi Templique Salomoniciwiki.phtmlLitaniae LauretanaeTantalusTurma Pedilusoria Nationalis AnglicaAngliaPactumMediaViciMarcus (evangelista)MonacumMartinus BormannRegishemiumRomaLingua ItalianaIslandiaRoma antiquaDecalogusIaponiaBasilica VaticanaCartographiaHermannus Weller23 AprilisRes militarisLudus pokerianusNumerus librarius internationalis unificatusSystema periodicumEducatio inclusivaTagaliSitus interretialisNervus ilioinguinalisIura humanaPalaestra LatinaArteria coronaria sinistraNumeri RomaniNederlandiaHierosolymaLudovicus XVIGuebwillerGenetica6 FebruariiCoacervatio datorumAmerica AustralisUniversitas OxoniensisLingua Theodisca1902TechnologiaCorTitus Maccius PlautusSussexia OrientalisTuber ischiadicumAdinianum (Croatia)Iuppiter (planeta)The Mule (pellicula 2018)Alea (modus ludendi)Publius Ovidius NasoDamnum amissorum militum🡆 More