Corinthus (-i, f., Graece Κόρινθος) est urbs Graeciae, quae ad Isthmum inter Paeninsulam Peloponnesum et mediam Graeciam iacet.
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Locus fuit habitationis humanae aevo neolithico (ab anno c. 6 500 a.C.n.). Aevo classico Corinthus fuit urbs florens et praeclara materque coloniarum notissimarum, ut ad mare Ionium Leucadis, Corcyrae, Epidamni, Ambraciae, Apolloniae, Anactorii... necnon Potidaeae in Chalcidica. Septimo et sexto saeculo a.C.n., tempore Cypselidarum tyrannorum e quibus illustrissimus est Periander, unus e septem sapientibus Graeciae, maxime floruit. Sexto saeculo ineunte Foedus Peloponnesiacum et Lacedaemoniorum societatem adiere. Dissensiones cum Corcyraeis frequentissimae fuerunt ita ut anno 433 a.C.n. cum Athenienses naves quasdam Corcyraeis auxilio misissent, Spartani indutias triginta annorum rumpere decreverunt unde bellum Peloponnesiacum ortum est. Anno 146 a.C.n., Corinthus a Romanis, Lucio Mummio duce, deleta est, sed colonia Romana ibidem anno 44 a.C.n. Gai Iulii Caesaris iussu condita est. Tunc plerique incolae liberti Romani fuere.
Corinthus est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.
Situs geographici et historici: Locus: • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Corinthum spectant. |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Corinthus, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.