Caecitas

Caecitas est morbus ac condicio corporis aut animi visionem partim aut plane impediens.

Caecitas
Canis ductor caeco itionem ministrat.

Anno 2019, secundum Ordinem Mundi Sanitarium viginti duo miliens centena milia hominibus plus vel minus caecitas est.

De synonymis

Caecitas notionem generalem cum variis significationum coloribus congruentem significat, at typhlosis (ab adiectivo Graeco q.e.τυϕλός 'caecus' deductum) terminus technicus medicorum est. Ablepsia (a Graeco [alpha privativum] + βλέπω 'specio, video') non vitium oculorum nec furorem animi sed 'temeritatem' et 'inconsiderantiam' significat. Caecitudo est verbum arcanum a Festo ex P.Opilio Aurelio quodam excerptum. Non est, cur hoc verbo utaris.

Canes ductores

Saepe canes educantur, ut suum quisque ducant dominum domi et foris ambulantem, nempe ut in triviis consistant, vias transeant, cibum ferant, in periculis latrent.

Scriptura Braille

Ludovicus Braille scripturam Braille, quae dicitur, invenit, qua caeci digitis legentes verba per spinulas elevatas e charta sentiunt.

Mythologia

Caecitas late tractatur in fabulis, in quibus caeci saepe et praeclari sunt et aliis virtutibus ornati. Caeci nonnumquam vates sunt.

Exempla

Tiresias ab Hera aut ab Athena caecatus est. Misericordiae causa, Zeus eum fecit prophetam, Athena autem aures poliit, ut aves canentes intellegere posset.

Oedipus factus est vates, postquam oculos suos exfodit.

Homerus vates ipse dicitur caecus fuisse.

Etiam videnda

Nexus externi

Caecitas  Vicimedia Communia plura habent quae ad Caecitas spectant (Blindness, Visual impairment).

Notae


Tags:

Caecitas De synonymisCaecitas Canes ductoresCaecitas Scriptura BrailleCaecitas MythologiaCaecitas Etiam videndaCaecitas Nexus externiCaecitas NotaeCaecitasCorpusMorbusVisio

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

AegyptusLivia DrusillaPagusDelonix regiaGregorius GysiCoreaMoneta (pecunia)IPv6Unio Rerum Publicarum Sovieticarum SocialisticarumCaelumArteria femoralisThomas AquinasWhoisConstantinus XI PalaeologusLingua TheodiscaEpiscopiumKatovicumAngoliaEdmundus AboutMacedonia SeptentrionalisAulus GabiniusIus internationaleDieuzeRomaSalus publicaLesbiaApoplexia cerebriSexUniversitas TorontonensisAustraliaStar WarsBiblia VulgataNederlandiaCinematographiaGaius Iulius CaesarRapperiaVerbum (temporale)Miles mercennariusDioecesis MoguntinaCatharevusaSaeculum 1OriensRequiemRomulaLingua Batavaer28oCeftriaxonumParticipiumAntonius Head (actor)BotaniceTerra (regio)Tabula administrativa FranciaeLeia OrganaMare MediterraneumAbecedariumCastor (genus)Anna (regina Britanniae)Maria Antonia Austriaca (regina Franciae)Systema internumPietasBelgicaRosarium (oratio)PrivatizatioImperium RussicumHomo (Star Wars)Oceanus PacificusBellumLexicon1995Humanitas🡆 More