Vide etiam paginam discretivam: Oedipus (discretiva)
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. |
Oedipus (Graece: Οἰδίπους) in mythologia Graeca fuit filius Laii et Iocastae.
Laius, rex Thebanorum, Chrysippum pulchritudinis magnae causa rapuit, quadecausa pater Chrysippi Laium exsecratus est: Filius Laii Laium necabit. Filio nato Laius iussit filium nervis pedum percussis exponi foras.
Servus Polybi regis Corinthi puerum invenit et eum ad uxorem eius Periboiam tulit. Puer Oedipus nominatus est, quia pedes pueri tumidi erunt.
Postquam Oedipus adulescens factus est, originem suam scire poposcit. Primum Oedipus Polibum et Periboiam rogavit; responso non dato, Oedipus oraculum Delphicum petivit. Cui responsum est: "Patrem occideris matremque uxorem duxeris." Itaque Oedipus non ad Corinthum revertit, sed in Phorkem equo vehit, quia Polybum et Periboiam parentes putavit. In via angusta seni Laio occucurrit; cum Laius non cedere voluit, Oedipus ira motus Laium et servos eius occidit.
Oedipus iter Thebas fecit. Sed ante portas Thebarum sphinx sedebat et cuique qui Thebas intrare voluit carmen ponere solebat:
Carmen: "Cui animali sunt mane pedes quattuor, postea duo, vesperi tres?" Responsum: "Homini."
Quis carmen non solvet necatus est, sed Oedipus carmen solvit. Quamobrem Sphinx se in mare praecipitavit.
Creon, frater Iocastae, quae Laio mortuo sine coniuge mansit, rex Thebarum est. Inscius Iocastam matrem Oedipodis esse, Creon ei Iocastam in matrimonium dedit, ut Oedipodi pro Thebis servandis gratias agat. Sic Oedipus rex Thebanorum factus est.
Iocasta Oedipodi quattuor liberos peperit, scilicet Eteoclem, Polynicem, Antigonam et Ismenam.
Non multos annos post in Thebis pestis fuit. Oraculum Delphis rogatum respondit, ut pestis dureret, donec interfector Laii ex Thebis expulsus esset. Itaque Oedipus interfectorem quaesivit. Tandem Oedipus a Teiresia dictus est se ipsum interfectorem esse. Quibus verbis auditis Oedipus Iocastam, matrem et uxorem, occidere voluit, sed iam gladio suspenso ea vitam finivit. Tum fibulis Iocastae Oedipus oculos suos traicit. Tunc Kreon a Oedipode rex factus est. Sola Antigone cum eo in exilium eunte comitata est.
Oraculum Delphis Oedipodi apud Eumenides refugium et quietem in perpetuum sinivit. Postquam Oedipus cum filia diu contendit Graeciam migratus est et pervenit ad silvam sacram Eumenidum. Mortalibus non licet silvam inire, tamen Oedipus intravit et ibi introitum Orci invenit.
Iam Aeschylus trilogiam (Laios, Oedipus, Septem contra Thebas) fabulis Thebanis dicaverat e quibus tragoediis tertia tantum servata est. Praeclarissimae vero sunt Sophoclis Oedipus rex et Oedipus Coloneus. Deinde tragoedias de eodem composuerunt Latine Seneca, Francogallice Petrus Corneille (1659) et Voltarius (1718) et alii alia multi lingua. Ex Oedipode rege Sophocleo Petrus Paulus Pasolini pelliculam (1967) duxit. Illustris est etiam Oedipus rex cantatus a Iohanne Cocteau (textus Francogallicus postea a Iohanne Daniélou Latine versus) et Igor Stravinski (musica) compositus (1927-8).
This article uses material from the Wikipedia Latina article Oedipus, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.