Vide etiam paginam discretivam: Basilia (discretiva)
Basilea seu Basilia (Theodisce Basel, Francogallice Bâle) est urbs in Helvetia, sita prope fines Germanorum et Francorum. Rhenus fluvius urbem perfluit. Urbs trans Rhenum posita plana universa est et ad Prisgaudiam respicit. Altera civitas splendidior ac magnificentior duplici iugo eminet, valle intermedia, artificiose mirificeque structa, ut aequa omnis videatur eunti. 167720 incolae anno 2009 Basiliae incoluerunt. Basilea est caput pagi Basileensis. Iam aevo Romano urbs capitalis fuit civitatis Basiliensium.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Basilea est etiam nota quia locus est Concilii Oecumenici Basileensis ab anno 1431 habiti, quod postea in Ferrariam et Florentiam translatum est. Anno 1460 Universitas Basiliensis condita est.
Vide etiam:
Vicimedia Communia plura habent quae ad Basileam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Basilea, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.