Leonhardus Eulerus

Leonhardus Eulerus (Theodisce Leonhard Euler; natus Basileae die 15 Aprilis 1707, mortuus Petropoli die 18 Septembris 1783) fuit mathematicus, physicus, astronomusque Helveticus qui multas res magni momenti, praesertim in calculo infinitesimali, theoria graphorum, topologia, atque theoria numerorum, invenit.

Multas appellationes notationesque introduxit, ut notionem functionis mathematicae, quae etiamnunc, praecipue in analysi, adhibentur. Etiam inventiones in mechanica, dynamica fluidorum, optica, astronomia, atque theoria musicae fecit.

Leonhardus Eulerus
Leonhardum Eulerum pinxit Iacobus Emanuelis Handmann.
Leonhardus Eulerus
Sepulcrum Euleri Petropoli apud Monasterium Alexandri Nevensis.

Maiorem vitae adultae partem Petropoli in imperio Russico et Berolini in Prussia vixit.

Euler unus ex insignissimis fecundissimisque mathematicis omnium temporum habetur. Traditur Petrus Simon Laplace de eo dixisse, "Lisez Euler, lisez Euler, c'est notre maître à tous" (Legite Eulerum, legite Eulerum, qui est omnium nostrum magister).

Vita

Eulerus Basiliae filius pastoris Pauli Euleri (1670–1745) natus est. Studia in universitate natalis civitatis apud Ioannem Bernoullii exercuit, et se summi mathematici ingenii praebuit. Danielo Bernoullii favente ab anno 1727 Petropoli in Academia Scientiarum Caesarea laborabat, anno 1726 adiunctus et anno 1731 professor eius factus. A rege Friderico Magno anno 1741 in Academiam Borussicam vocatus, Berolinum venit (in Academia Petropolitana tamen ut socius honoratus mansit).

Ab anno 1766, ab imperatrice Catharina II invitatus, iterumque Petropoli docuit. Caecitate affectus ultimis decem et septem vitae suae annis maximam sui operis partem Petropoli composuit. Iam Academiarum Petropolitanae, Borussicae, Turinensis, Olisiponensis, Basiliensis et Francicae socius, anno 1782 etiam sodalis Academiae Artis et Scientiarum Civitatum Foederatarum electus est. Anno sequente, haemorrhagiae intracerebralis causa mortuus, in sepulcreto lutheranico Smolenscensi Petropoli sepultus est, sed anno 1957 cadaver ad necropolim saeculi XVIII prope monasterium Alexandri Nevensis eodem urbe motus est.

Adeptiones scientificae

Fecundissimus fuit: scripta eius conlecta in septuaginta quinque voluminibus sunt. In analysi argumentis confirmavit omnes simplicis analyseos functiones functioni exponentialis mutationes aut polynomiales functiones esse. Hoc significatum est in formula:

    Leonhardus Eulerus 

Prompta consecutio Euleri identitas:

    Leonhardus Eulerus 

Quantitatibus constantibus duabus nomen Euleri insunt:

Opera

Dicitur Eulerus in historia scientiarum inter maximos mathematicos fuisse, primus functionis verbo ut significaret mathematicam locutionem velut y = F(x) usus etiamque primus methodum analyseos in scientia physicae adhibitans.

Opera collecta eius inter sexaginta et octoginta volumina in quarto ligata complent, hoc est plus quam opera ullius alius mathematici. Summa operum Leonhardi Euleri cura commissionis Eulerianae apud casam editoriam Birkhaeuser Basileae edita est.

Introductio in analysin infinitorum

Opus hoc iam in praefatione exemplo Euleri facultatum bene docendi ostendit, quasi consilio generaliter valido: "Saepe numero animadverti, maximam difficultatum partem, quas Matheseos cultores in addiscenda analysi infinitorum offendere solent, inde oriri, quod, Algebra communi vix apprehensa, animum ad illam sublimiorem artem appellant: quo fit, ut non solum quasi in limine subsistant, sed etiam perversas ideas illius infiniti, cuius notio in subsidium vocatur, sibi forment." Dein explicavit divisionem in libros duos, primus ad meram analysin respiciens, secundus ad Geometriam et analysin infinitorum.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Monographiae

  • Biegel, Gerd, et al., eds. 2008. Leonhard Euler. 1707–1783. Mathematiker – Mechaniker – Physiker. Braunschweig. Disquisitiones historiae scientiarum 3.
  • Nikolai Nikolajewitsch Bogoljubow, Gleb K. Michailow, Adolf Juschkewitsch: Euler and modern science. Mathematical Association of America, 2008
  • Robert E. Bradley, C. Edward Sandifer (ed.): Leonhard Euler: Life, Work and Legacy. Elsevier 2007.
  • Horst Bredekamp, Wladimir Velminski (ed.): Mathesis & Graphe. Leonhard Euler und die Entfaltung der Wissensysteme. Akademie-Verlag, Berlin 2010. ISBN 978-3-05-004566-5.
  • Lokenath Debnath: The legacy of Leonhard Euler. A tricentennial tribute. Imperial College Press, London 2010.
  • Gustaf Eneström: Verzeichnis der Schriften Leonhard Eulers. Ergänzungsband 4 zum Jahresbericht der DMV. B. G. Teubner, Leipzig 1910.
  • Leonhard Euler 1707–1783. Beiträge zu Leben und Werk. Gedenkband des Kantons Basel-Stadt. Birkhäuser, Basel 1983, ISBN 3-7643-1343-9.
  • Fellmann, Emil. 1995. Leonhard Euler. Reinbek: Rowohlt. ISBN 3-499-50387-5.
  • Frei, Günther. 2007. "Zahlentheorie, Analysis und vieles mehr: Die Bedeutung von Leonhard Euler für die heutige Zeit." Naturwissenschaftliche Rundschau 60 (12): 629–35.
  • Hascher, Xavier, et Athanase Papadopoulos, edes. 2015. Leonhard Euler: Mathématicien, physicien et théoricien de la musique. Lutetiae: CNRS Editions. ISBN 978-2-271-08331-9.
  • Sandifer, C. Edward. 2007. How Euler did it. Mathematical Association of America.
  • Spiess, Otto. 1929. Leonhard Euler: Ein Beitrag zur Geistesgeschichte des 18. Jahrhunderts. Frauenfeld.
  • Stieda, Wilhelm. 1931. Die Übersiedlung Leonhard Eulers von Berlin nach St. Petersburg. Lipsiae: Hirzel.
  • Suisky, Dieter. 2009. Euler as physicist. Berolini: Springer.
  • Tent, Margaret B. W. 2009. Leonhard Euler and the Bernoullis: Mathematicians from Basel. ISBN 978-1-56881-464-3.
  • Thiele, Rüdiger. 1982. Leonhard Euler. Lipsiae: B. G. Teubner. ISBN 3-322-00576-3.
  • Thiele, Rüdiger. 2005. The Mathematics and Science of Leonhard Euler (1707–1783). Cap. 5 in Mathematics and the Historian’s Craft, ed. Glen van Brummelen et Michael Kinyon, 81–140. Novi Eboraci: Springer. ISBN 978-0-387-25284-1.
  • Varadarajan, V. S. 2006. Euler through time: A new look at old themes. American Mathematical Society.
  • Velminski, Wladimir, ed. 2009. Leonhard Euler: Die Geburt der Graphentheorie. Berolini: Kulturverlag Kadmos. ISBN 3-86599-056-8.
  • Weil, André. 1992. Zahlentheorie: ein Gang durch die Geschichte von Hammurabi zu Legendre. Birkhäuser.
  • Wolf, Rudolf. 1862. Leonhard Euler von Basel. In Biographien zur Kulturgeschichte der Schweiz: Vierter Cyclus.,' 87–134. Turici: Orell Füssli.

Nexus externi

Leonhardus Eulerus  Vicimedia Communia plura habent quae ad Leonhardus Eulerus spectant.
Leonhardus Eulerus  Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon


Tags:

Leonhardus Eulerus VitaLeonhardus Eulerus Adeptiones scientificaeLeonhardus Eulerus OperaLeonhardus Eulerus NotaeLeonhardus Eulerus BibliographiaLeonhardus Eulerus Nexus externiLeonhardus Eulerus15 Aprilis1707178318 SeptembrisAnalysis mathematicaAstronomiaAstronomusBasileaCalculus infinitesimalisFunctioHelvetiaMathematicusMechanicaOpticaPetropolisPhysicusResTheodisceTheoria musicaeTheoria numerorumTopologia

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Elon MuskVicinuntiiPoggius BracciolinusVicilibriCloeliaEthanolumFinniaE flumine ad mareRenatus CartesiusMoscuaAfricaUcrainaPhysicaLibri Latine redditiAustraliaEpiscopusKöln-Braunsfeld20 AprilisQuattuorNaizinConstans PlanckianaCoitus oralisMantinumDusseldorpiumBritannorum suffragium de tenenda Unionis Europaeae societateLitaniae LauretanaeEncyclopaediaCeneselliumAlexius NavalnyjBulgariaSeptentrioAmy WinehouseAngliceConsortio PopulorumConturbatio hypercinetica cum attentionis defectoSyeneIulius Maria Della SomagliaMarshall Comitatus (Illinoesia)NovemAbbatia MurbacensisConstantia (Romania)HispaniaIPadElizabeth II (regina Britanniarum)CechiaLexipediaImperium OttomanicumIusPompeii (urbs antiqua)PortugalliaUniversitas AlmeriensisAequatioOvisMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)La7DestrariumHTMLVodcaMultilinguismusGréasqueLatinaQuebecum urbsEnergiaVicipaedia LatinaUniversumFactio socialistica EuropaeorumOnus electricum PlanckianumCarola de BrunsvigiaMartinus BormannBelgicaNeuroblastusMasturbatioLingua Coreana🡆 More