Alexander I Pauli filius (Russice Александр I Павлович, tr.
Alexandro regnante, Napoleo profligatus est. Eques fuit Ordinis Aurei Velleris.
Familia
Memoria
Alexander a Helveto Laharpe secundum ideas liberales Russavii educatus est. Tener atque compatiens Alexander bonae voluntatis fuit sed adulescens inconstans, qui decisiones facere semper cessabat. Anno 1793 in matrimonium duxit principissam Elisabetham Badensem. Cum die 23 Martii 1801 tata Paulo necato thronum ascendit, necatoribus Subov, Pahlen et Bennigsen indulgebat. Postea triumviri Stroganov, Novossilzov et Adam Czartoryiski novum imperatorem valde moverunt. Primis rectionis suae annis studebat ut fiscus melius disponeretur, scholae emendarentur, servi iuvarentur. In Estonia, Livonia et Curlandia servitia mitigata sunt et agriculturales res liberaliter mutatae sunt.
Quod attinet ad politicam in externa Alexander homo pacificus fuit. Contractum maritimum cum Anglia renovavit et cum Francia pacem conciliavit. Cum Francogallis de politica Germanica disponere volebat. Sed Napoleo insatiabilis et terrarum novarum occupandarum cupidissimus id foedus rupit. Itaque anno 1805 Alexander unionem cum Franciae hostibus iniit; post Pugnam apud Slaucoviam infelicem in Russiam ad tempus se removit. Sed iam anno 1806 pugna renovata est in favorem Borussiae.
Post Nememum repulsus Alexander, post colloquium in navigio, Pacem Tilsae annuntiavit.
Alexander tum a Napoleone inflammatus est de consensu ad res Europaeas iugiter ordinandas et Russus perfidus Borussos deseruit. Mense Octobri 1808 Erfordiae non solum foedus cum Francia renovatum est sed etiam Finnia et Imperium Ottomanicum praedae promittebantur. Finnia anno 1809 occupata Alexander bellum in Turcos denuntiavit. Quoniam autem Napoleo politicae Russicae porro nocebat, concordia inter Francia et Russia anno 1812 dissoluta est.
Primo omnibus interitus Russiae ante oculos fuit Moscua capta. Barone von Stein consulente Alexander pacem a Francogallis oblatam firme recusavit et Russorum furorem religiosum nationalemque expergefecit. Exercitus Francogallicorum, cum se ad occidentem retraheret, omnino confectus est.
Bello liberationis Alexander inter alios homines politicos maximi momenti fuit: militaria disposuit, Franciae parcendum esse censuit, Gentem Burboniam a potentia retinuit. In Consilio Vindobonensi ordinem atque concordiam in omnibus rebus conservaturus fuit. Neutralitatem Helvetiae proponit necnon independentiam Insularum Ioniarum. At in Polonia constitutio liberalis instituta est.
Ob rerum statum generalem et consilia mystica scriptricis Iulianae de Krüdener Alexander christianus pius Sanctam Alliancam ad pacem aeternam instituendam condere voluit. In veritate autem ita conservativimus multas in terras irrepsit.
Populis non contentis Alexander obduratus est et seditiones debellabat. In Russia denuo censura introducta est et librorum importatio. Scientiae, litterae, disciplinae refrenatae sunt, francomurarii et missionarii peregrini interdicti sunt.
Hominibus haud obtemperantibus Alexander furiosus et infirmus factus est, quem consolabantur mystica et vitae aulicae opes. In seditione Graecorum in Turcas occupatores Russi fratres orthodoxos iuvare volebant. Alexandro imperatori autem omnes seditiosi odio erant. Mors filiae, inundatio maxima Petropolitana anni 1824, timor coniurationis Russo-Polonicae contra dynastiam Romanov imperatorem revera percusserunt. Mense Septembri 1825 cum uxore insana in Crimeam vectus est ubi ipse febri infectus est.
Russiae potentia Alexandro regente utique crevit et in Europa vox Russica magis magisque audita est. Inter monumenta commemorativa in honorem eius permulta mentionis digna est e.g. statua Alexandri in Platea castellana Petropolitana anno 1832 erecta.
Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 1. Lipsiae 1905, p. 298-299 (hic in interreti)
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum I spectant. |
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Antecessor: Paulus I | Imperator Russiae | Successor: Nicolaus I |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Alexander I (imperator Russiae), which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.