Ioannes Iacobus Russavius

Ioannes Iacobus Russavius, vulgo Jean-Jacques Rousseau (natus Genavae die 28 Iunii 1712, mortuus Ermenonville die 2 Iulii 1778), fuit philosophus, scriptor, musicus Genavensis.

Sectator eius fuit e.g. scriptor Iacobus Henricus Bernardinus de Saint-Pierre.

Ioannes Iacobus Russavius
Ioannes Iacobus Russavius, pictura a Mauritio Quintino de La Tour anno fere 1753 facta
Ioannes Iacobus Russavius
Chirographum Russavii
Ioannes Iacobus Russavius
Titulus voluminis primi mythistoriae philosophicae Émile, ou De l'éducation, Hagae anno 1762 divulgatae
Ioannes Iacobus Russavius
Russavius mortuus: proplasma faciei ab Ioanne Antonio Houdon factum (Museum Jacquemart-André in Abbatia Caroli loci)
Ioannes Iacobus Russavius
Sepulcrum Russavii in Pantheo Lutetiae die 11 Octobris 1794 collocatum

Vita

Humili familia Calvinistica originis Francicae natus, pueritiam difficilem vagamque habuit in qua se ad fidem Catholicam Romanam adduxit (postea in Calvinismum reversus, tandem ad deismum devenit). Augustae Taurinorum vixit et litteris studuit, deinde diversas professiones secutus est; fuit scriba libellorum musicorum et ludi magister. Nonnullos annos tranquillos apud feminam nobilem Franciscam Ludovicam de Warens habitavit; deinde per Franciam et Helvetiam vagatus Lutetiam migravit, ubi scriptores Encyclopédie cognovit et adiuvit. Eodem tempore amores cum Maria Theresa Levasseur coepit, ex qua quinque filios habuit. Primus tractatus philosophicus magni momenti, Discours sur les sciences et les arts (Disputatio de scientiis artibusque), praemium Academiae Divionensis anno 1750 vicit et initium prosperitatis eius nuntiavit.

In primo Discours iam exstiterunt praecipuae philosophiae Russavianae proprietates: severum iudicium humani cultus, causae omnium malorum et infelicitatis vitae humanae, et laudatio naturae, quae omnes qualitates bonas possideat. Haec argumenta deinde in Discours sur l'origine et les fondements de l'inégalité parmi les hommes (Disputatione de origine et fundamentis inaequalitatis inter homines) anni 1754 elaborata sunt; ex hac secunda disputatione emerserunt notiones Russavii de homine et statu naturae, de origine linguae, proprietatis, societatis, et civitatis. Alius liber Du contrat social ou Principes du droit politique (De contractu sociali, sive de principiis iuris politici) propositiones Russavii continuit propositiones Russavii pro societate restituenda in fundamento pacti aequi, constituti a populo, corpore sui iuris, solo possessore potestatis legiferae, sibi ipso subiecto. Haec et alia scripta (praesertim Émile ou De l'éducation) a potestatibus damnata Russavium a mundo culturali eius temporis seiunxerunt. Necessitudines cum aliis philosophis Illuministis et cum institutis rei publicae Genavensis propter varias offensas, suspiciones, ac lites denique dilapsae sunt, et Russavius in solitudine mortuus est.

Russavius, quodammodo illuminista habitus, praevalentes autem opiniones sui temporis obsistens, magnam auctoritatem habuit in motu pro iuribus aequis qui deinde fundamentum fuit rerum novarum Francicarum anni 1789; etiam pluribus notionibus Romanticismum praecucurrit; denique politicam, sociologicam, ethicam, psychologiam, ac paedagogiam sequentem valde afficit. Praesertim notiones eius de ethica ab Immanuele Kantio sumptae sunt.

De nomine

In fontibus Latinis saepius Russavius vel Rusavius, rarius Russeus, appellatur. Verbum adiectivum "Rousseauianus" etiam reperitur.

Opera

  • 1742 : Projet concernant de nouveaux signes pour la musique
  • 1743 : Dissertation sur la musique moderne Textus apud Vicifontem
  • 1750 : Discours sur les sciences et les arts
  • 1751 : Discours sur la vertu du héros
  • 1752 : Le Devin du village (opera)
  • 1753 : Narcisse ou l'Amant de lui-même (ludus)
  • 1755 : Discours sur l'origine et les fondements de l'inégalité parmi les hommes ("Tractatus de origine et fundaminibus inaequalitatis inter homines")
  • 1756 : Examen de deux principes avancés par M. Rameau
  • 1755 : Jugement du Projet de paix perpétuelle de Monsieur l'Abbé de Saint-Pierre
  • 1758 : Lettre sur la providence Textus apud Vicifontem
  • 1758 : Lettre à D'Alembert sur les spectacles
  • 1761 : Julie ou la Nouvelle Héloïse (mythistoria)
  • 1762 : Émile, ou De l'éducation (mythistoria)
  • 1762 : Du contrat social ("De contractu sociali")
  • 1764 : Lettres écrites de la montagne
  • 1764 : Lettres sur la législation de la Corse
  • 1767 : Dictionnaire de musique
  • 1771 : Pygmalion
  • 1776 : Iphis (tragoedia anno fere 1740 composita)
  • 1776 : La Découverte du Nouveau Monde (tragoedia anno fere 1740 composita)
  • 1779 : Daphnis et Chloé (opera)
  • 1780 : Rousseau juge de Jean-Jacques annis 1771–1775 scriptus
  • 1781 : Essai sur l'origine des langues anno fere 1755 scripta
  • 1781 : Émile et Sophie, ou les Solitaires (continuatio libri Émile, ou De l'éducation post mortem edita)
  • 1781 : L'Engagement téméraire (ludus anno fere 1747 compositus)
  • 1782 : Les Prisonniers de guerre (ludus anno fere 1743 compositus)
  • 1782 : Les Rêveries du promeneur solitaire annis 1776–1778 scriptae Textus apud Gallica
  • 1782 : Considérations sur le gouvernement de Pologne anno 1771 scriptae
  • 1782–1789 : Les Confessions annis 1765–1770 scriptae
  • 1888 : Lettres morales annis 1757–1758 scriptae
  • 1906 : Arlequin amoureux malgré lui (ludus)
  • 1906 : La Mort de Lucrèce (tragoedia anno 1754 composita)

Nexus interni

Notae

Bibliographia

    Encyclopaedica
  • Dent, Nicholas J. H. 1992. A Rousseau Dictionary. Oxoniae: Blackwell.
  • Trousson, Raymond, et Frédéric S. Eigeldinger, edd. 2006. Dictionnaire de Jean-Jacques Rousseau. Lutetiae: Champion.
    De vita et philosophia
  • Christopher Bertram, Rousseau and The Social Contract. Londinii: Routledge, 2003.
  • Nanine Charbonnel, Philosophie de Rousseau. Lons-le-Saunier: Aréopage, 2006. 3 voll. ISBN 978-2-908340-58-7.
  • Guillaume Chenevière, Rousseau, une histoire genevoise. Genavae: Labor et Fides, 2012.
  • Laurence Cooper, Rousseau, Nature and the Problem of the Good Life. College Park: Pennsylvania State University Press, 1999.
  • Monique Cottret, Bernard Cottret, Jean-Jacques Rousseau en son temps. Lutetiae: Perrin, 2005. ISBN 978-2-262-02128-3.
  • Maurice Cranston, Jean-Jacques: The Early Life and Work. Novi Eboraci: Norton, 1982.
  • Maurice Cranston, The Noble Savage. Chicago: University of Chicago Press, 1991.
  • Maurice Cranston; Sanford Lakoff, ed., The Solitary Self: Jean-Jacques Rousseau in exile and adversity. Chicago: University of Chicago Press, 1997. ISBN 0-226-11865-7.
  • Leo Damrosch, Jean-Jacques Rousseau: Restless Genius. Novi Eboraci: Houghton Mifflin, 2005.
  • Gaëtan Demulier, Apprendre à philosopher avec Rousseau. Lutetiae: Ellipses, 2009.
  • Nicholas J. H. Dent, Rousseau : An Introduction to his Psychological, Social, and Political Theory. Oxoniae: Blackwell, 1988.
  • Bernard Gagnebin, Album Rousseau. Lutetiae: Gallimard, 1976.
  • Claire Salomon-Bayet, Jean-Jacques Rousseau ou l'impossible unité. Lutetiae: Seghers, 1968.
  • Jean Starobinski, Jean-Jacques Rousseau: la transparence et l'obstacle. Lutetiae: Gallimard, 1976. ISBN 978-2-07-029473-2.
  • Raymond Trousson, Jean-Jacques Rousseau. 2 voll. Lutetiae: Tallandier, 1998. ISBN 2-84734-098-X.
  • "Rousseau and Grimod de la Reynière" in Barbara Ketcham Wheaton, Savouring the Past (Londinii: Chatto & Windus, 1983) pp. 224-228

Nexus externi

Ioannes Iacobus Russavius  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Iacobum Russavium spectant.


Tags:

Ioannes Iacobus Russavius VitaIoannes Iacobus Russavius De nomineIoannes Iacobus Russavius OperaIoannes Iacobus Russavius NotaeIoannes Iacobus Russavius BibliographiaIoannes Iacobus Russavius Nexus externiIoannes Iacobus Russavius171217782 Iulii28 IuniiErmenonvilleGenavaIacobus Henricus Bernardinus de Saint-PierreMusicusPhilosophusScriptor

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Universitas popularisDominica Resurrectionis DominiÇatalhöyükAstronomiaGeneris Armenorum occidioFlorentiaAntipsychoticumRomaHarrius PotterArteria coronaria dextraLinguae IndoeuropaeaeMalaviaOmTitus Maccius PlautusHoratius NelsonGrammatica LatinaIesusRegnum Parthorum26 AprilisOrbis terrarumCumulus stellarum apertusOceanographiaYouTube2024Nihil prius fideDies solarisIudaeiGaius Sallustius CrispusFebruariusBitusRoma antiquaOnnateCosplayCoitus innocuusC++BrasiliaVindobonaNationes mundiImperium RomanumAedificiumScientista2020PetrusPoloniaNebula TrianguliPater nosterPrincipatus MonoeciVis electromagneticaMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Richardus DedekindWhatsAppUniversitasAlexander MagnusDactylusSussexiaCoacervatio datorumNasburgumOriensFranciscus Petrus SchubertTurma Pedilusoria Nationalis AnglicaRhythmusLingua AnglicaLingua TurcicaMMMIrania🡆 More