Fungus Tuber

Vide etiam paginam discretivam: Tuber

Tuber est sporocarpus subterraneus plurium fungorum ascomycotorum, praecipue generis Tuberis. Haec tubera sunt sumptuosa et epulae delicatae habentur. Species notissimae sunt Tuber melanosporum (nigrum), Tuber magnatum (album), ac Tuber aestivum.

Fungus Tuber
Tubera nigra generis Tuberis melanospori

Plinius haec de tuberibus scripsit:

Et quoniam a miraculis rerum coepimus, sequemur eorum ordinem, in quibus vel maximum est aliquid nasci ac vivere sine ulla radice. tubera haec vocantur undique terra circumdata nullisque fibris nixa aut saltem capillamentis, nec utique extuberante loco, in quo gignuntur, aut rimas sentiente. neque ipsa terrae cohaerent, cortice etiam includuntur, ut plane nec terram esse possimus dicere neque aliud quam terrae callum. siccis haec fere et sabulosis locis frutectosisque nascuntur. excedunt saepe magnitudinem mali cotonei, etiam librali pondere. duo eorum genera: harenosa dentibus inimica, in altero sincera. distinguntur et colore, rufo nigroque et intus candido, laudatissima Africae. crescant anne vitium id terrae—neque enim aliud intellegi potest—ea protinus globetur magnitudine, qua futurum est, et vivat necne, non facile arbitror intellegi posse. putrescendi enim ratio communis est cum ligno. Lartio Licinio praetorio viro iura reddenti in Hispania Carthagine paucis his annis scimus accidisse mordenti tuber, ut deprehensus intus denarius primos dentes inflecteret, quo manifestum erit terrae naturam in se globari. quod certum est, ex his erunt, quae nascantur et seri non possint.

Simile est et quod in Cyrenaica provincia vocant misy, praecipuum suavitate odoris ac saporis, sed carnosius, et quod in Threcia iton et quod in Graecia geranion.

De tuberibus haec traduntur peculiariter: cum fuerint imbres autumnales ac tonitrua crebra, tunc nasci et maxime tonitribus, nec ultra annum durare, tenerrima autem verno esse. quibusdam locis accepta tantum riguis feruntur, sicut Mytilenis negant nasci nisi exundatione fluminum invecto semine ab Tiaris. est autem is locus, in quo plurima nascuntur. Asiae nobilissima circa Lampsacum et Alopeconnesum, Graeciae vero circa Elim.

Notae

Nexus externi

Fungus Tuber  Vicimedia Communia plura habent quae ad tubera spectant.


Tags:

Tuber

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Universitas Regia Georgia AugustaApostolusPeruviaMichaela ObamaPtolemaeus I (rex Aegypti)Bellum Orbis Terrarum I1739ArchaeologiaAutessiodurumThesea navisBritanniaIPv6AntiochiaOrdines FranciscaniLingua LatinaPenis hominisGlobus aërostaticus aëris calidiMulusUrsus arctosGulielmus GilbertusChristophorus PrattPetrus Nguyễn Văn HùngSolIoannes BuchanLibera res publica RomanaFerdinandus de SotoAemoniaDiocletianusDaniaGoogleSchola normalis superior (Lutetia)Daniel KahnemanChanaanAgriculturaNarniaViridisNumerus librarius internationalis unificatusEcclesia Catholica RomanaAcidum desoxyribonucleicumFranciscus MitterrandCasale (Pedemontium)HomosexualitasDies lunaeDecalogusTrinitas2006AestuariumHelvetiaOmRes Publica RomanaSaecularismusVulgusMichael MiramónClitorisMagnus Ducatus FinlandiaeArgentum vivumHibernia Septentrionalis9 OctobrisBarry GibbPiper nigrumDantes AlagheriusTurciaAstrologiaCamerata (Latium)HydroponicaTransnistriaIacobus BurnhamMichael GorbačëvHorologiumBibliotheca Nationalis (Vanuatu)Bellum Israëlianum-Hamasianum anni 2023Gibson Guitar Corporation1989🡆 More