Transitus (-ūs, masc.) (passus, -i, m...) vel transitus saltus est primum locus in montibus, qui est una regione supremus, altera infimus locus, aliis verbis una regione vallis, altera dorsum vel iugum montium.
Eiusmodi angustiae semper divortia aquarum sunt.
Hodiernis linguis, transitus angustus saepe numero simpliciter iugum appellatur, Italiane giogo, Germanice Joch, lingua Ladina Jü, sed etiam Romani Iugum Iovis noverant.
Romani transitus etiam et appellabant:
Noverant exempli gratia
Tum transitus fossae locus est quo fossam transire potes.
Deinde transitus actio transeundi est. Transitus Alpium aut locus est aut actio Alpes transeundi.
Postremo mathematici locos eius formae eodem nomine appellant quo sella quae hodiernis temporibus in equis in usu est nominatur. Equites Romani autem eiusmodi sellas equinas non iam habebant. Sella enim equina hodierna formam recta equi regione concavam, transversa autem regione convexam habet. Olim etiam saepe transitus montium mons appellatus est quod cacumina montium non adibantur.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Transitus, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.