Tamerlanes (Tschagataice تيمور Temür 'ferrum'; natus 9 Aprilis 1336; mortuus 17–19 Februarii 1405), postea Timūr Gurkānī (Tschagataice تيمور کورگن Temür Küregen), nomine aliquando Taimur scripto, in historia plerumque Amir Timur appellatus (Persice تيمور لنگ Temūr(-i) Lang; Tschagataice اقساق تیمور Aqsaq Temür,; Anglice Tamerlane 'Temür Claudus'), fuit conquestor Turco-Mongolicus, qui Imperium Timuridarum in et circa Afganiam, Iraniam, et Asiam Mediam condidit, primus domus Timuridarum rector.
Imperator invictus late putatur unus e maximis mundi ducibus exercituum et rei militaris peritis. Etiam habetur magnus artis architecturaeque patronus, qui Ibn Khaldun, Hafiz-i Abru, aliisque hominibus magnae mentis de facie utebatur, atque eius regnum Renascentiam Timuridarum introduxit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Tamerlanem spectant. |
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Tamerlanes, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.