Sermo vulgaris Latinus, vel plebeius sermo, est sermo cottidianus et quaelibet ex humilioribus linguae Latinae dialectis et sociolectis ex quibus linguae Romanicae evolutae sunt.
Distinctio ab auctoribus saeculi I a.C.n. recognita est. Huic sermoni, quia noncanonicus erat, non fuit orthographia regularis. Omnia Reipublicae Imperiique Romani opera litteris scripta sermone classico utebantur, perpaucis operibus exceptis, insigniter partibus Satyricon Petronii Arbitri.
Sermo vulgaris Latinus | ||
---|---|---|
Taxinomia: | lingua Indoeuropaea e familia Italica | |
Status: | status popularis linguae Latinae | |
Sigla: | 1 —, 2 —, 3 — | |
Usus | ||
Aevum: | saec. 2 a.C.n. – 8 p.C.n. | |
Situs: | Roma et Imperium Romanum | |
Litterae: | Litterae vulgares Latinae | |
Scriptura: | Abecedarium Latinum | |
Latina vulgaris est lingua sermonis plebis vel ordine inferiore societatis vetere Romae vel Latio. In epistulis ad amicos suos, Cicero quidem in sermone cottidiano loqui solebat. Rudium ordo vel ineruditus vulgus classica tamquam minime intellegeret et loqueretur simpliciore varietate latinae minus tenens regulas et accipiens novas elementa. Haec haud classica qua exculta ad linguas Romanicas (Francogallica, Hispanica, Italica, Lusitanica, Dracoromanica) quia quamvis auctoritas sit classica, genuina locuta lingua fuit vulgaris. Opus maximi momenti fuit Biblia Vulgata reddita ex Sancto Hieronymo. Optio suo fuit de industria; Adipisci voluit plebes publicumque. Notandum est vulgaris verbum popularis significat: non est sermo obscaenus.
Exemplum de Hispania, saeculo decimo, textus vulgo Cartularios de Valpuesta nominatus, quod in vico Vallis Composita (vulgo Valpuesta), regione Castella inveniuntur:
Anno 813, presbyteres iussi sunt praedicare rustica lingua Romanica (sermone vulgari), aut lingua Theodisca antiqua, quod populus communis iam non intelligebat linguam antiquam Ciceronis. Post unam generationem, sacramenta Stratisburgensia (sive "Argentariae") inter Carolum II et Ludovicum II iurata sunt atque notata sunt lingua cum latina iam inter se differente:
Haec lingua non iam erat sermo vulgaris, sed lingua prisca Francogallica quae scilicet e sermone vulgari venerat. Sermone vulgari hic textus ita dictus esset:
Hic textus iam comprehenditur a locutoribus linguae latinae antiquae. Latine antiqua, ita dicitur:
Hoc texto vidimus differentias inter sermonem vulgarem et linguam antiquam:
Erant multae permutationes vocalium. Prima mutatio erat syncope, quod significat iacturam vocalis intra verbum. Confer haec exempla ex Appendice Probi: Verbum speclum ab speculum et anglus ab angulus et ita porro.
Diphthongi ‘ae’ fit ‘e’, et ‘oe’ ‘e’, et ‘au’ ‘o.’
Vocales longae et breves non distinguuntur.
Mutationes consonantis iam apparuerunt in inscriptionibus caelatis. Littera H erat difficilis quia sonus [h] non erat conspicuus in elocutione Latina , ut in exmplis: omo ab homo et ora ab hora et cetera. Ultima –m autem idem fatum habuit. iactura litterae ultimae m, declinationem maxime adfecit. Quam rem, re vera, omne Romanicum nomen et adiectivum ab Lingua Latina demonstraverunt.
In inscriptionibus, possumus videre vocabula, quae ex litteris sp- sive st- incipiunt, littera e praeposita adaugeri. Haec mutatio praecipue in Linguis Hispanica et Francogallica praebetur.
Mutatio litteraum l et r: Si duae r vel duae l in eodem verbo occurrunt, altera aliquando mutata est in alios sonos per modum, cui nomen est dissimilatio:
Quomodo locutam Latinam, vulgarem classicamque, sonabat, recte nescimus, quia paene omnes litterae Romanae in lingua Latina classica erant. Sed imaginem eius accipere potes comoediis Romanis. Hic est aliquid a Plauto:
CLEOSTRATA : Myrrhina, salve.
MYRRHINA : Salve mecastor: sed quid tu's tristis, amabo?
CLEOSTRATA : Ita solent omnes quae sunt male nuptae: Domi et foris aegre quod sit satis semper est. Nam ego ibam ad te.
MYRRHINA : Et pol ego istuc ad te. Sed quid est, quod tuo nunc animo aegre'st? Nam quod tibi'st aegre, idem mihi'st dividiae.
Has sententias difficiliter nobis intelligere sint, atque difficiliter linguis aliis transferre, quia metaphores adhibentur. Etiam nota verba quae simul ponita sunt: "tu's" = tu es, "aegre'st" = aegre est, "tibi'st" = tibi est, et "mihi'st" = mihi est. Verbum "pol" est maledictum mite, significat "apud Pollucem".
tempore certo usque ad saeculum 2/1 a.C.n. | saeculum 2/1 a.C.n. usque ad saeculum 1 p.C.n. | saeculum 1 usque ad saeculum 8 | saeculum 9 usque ad saeculum 14 | saeculum 14 usque ad saeculum 17 | saeculum 17 usque ad hodie |
---|---|---|---|---|---|
Lingua Latina archaica | Lingua Latina classica sive aurea | Lingua Latina postclassica sive argentea | Lingua Latina mediaevalis | Lingua Latina humanistica | Lingua Neolatina |
Sermo vulgaris | Linguae Romanicae (Dacoromanica, Francogallica, Hispanica, Italiana, Lusitanica, etc.) |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Sermo vulgaris Latinus, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.