Kaliningradum vel Kalininopolis (Russice Калининград, tr.
Ad Pregellam fluvium situm est. Urbi sunt circa 460 milia incolarum (anno 2016), qui hodie Kaliningradenses vocantur.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Vide etiam paginam discretivam: Regiomontium (discretiva)
Kaliningradum est valens vectorium focus, stationes ferriviarias, portus et aeroportum habens. Praeterea, sedes industriae (e.g. constructionis machinarum), commerciae et culturae est.
Kaliningradi sunt universitates (quarum maxima est Universitas Foederalis Baltica Kantiana), bibliothecae, musaea, theatra, horti botanicus et zoologicus atque multa monumenta historica architecturae.
Praesertim autem Regiomontium hodiernum armis pullulat ad Europam continenter temptandam, cuius pars usque Februarium 2022 ipsum fuerat.
Regiomontium anno 1255 a Premyslao Otacaro altero, rege Bohemiae, conditum est, ut sibi auxilium ferrent ad subigendos et in fidem christianam armis redigendos incolas regionis Balticae equites Ordinis Teutonici.
Anno 1544 Universitas Albertina Regiomontii condita fuit.
Die 18 Ianuarii 1701 Fridericus I rex Borussiae (primus rex Borussiae) Regiomonti coronatus est et post eum omnes reges Borussiae ad usque Gulielmum II anno 1888. Saeculo 18 in universitate Regiomontana Immanuel Kantius philosophorum eius aevi facile princeps philosophiam moralem docuit auxit amplificavit.
Ad annum 1945 Regiomontium Borussiae Orientalis caput erat.
Post bellum mundanum alterum urbs incendiis paene deleta pars fuit Unionis Sovieticae et anno 1946, incolis Germanis expulsis, in honorem Michaelis Kalinin praesidis Unionis Sovieticae, qui paulo prius mortuus erat, nomen hodiernum accepit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Kaliningradum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Kaliningradum, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.