Petroglyphum (ex Graeco petros 'lapis' + glyphein 'caelare, scalpere, sculpere'; verbo primum facto Francogallice pétroglyphe) sive scalptura lapidaria (-ae, f) est imago a superficie lapidis abradendo, incidendo, scalpendo, terendo, vellicandove facta.
Eruditi praeter Americam Septentrionalem, ut tales imagines dicant, plerumque verba pro caelatura, scalptura, sculptura, vel alias descriptiones modi, adhibent. Petroglypha toto orbe terrarum inveniuntur, saepe cum hominibus praehistoricis consociatae.
Non omnes petroglypha sunt pictographae, imagines super lapidem descriptae vel pictae. Ambo imaginis genera sunt exempla latioris categoriae, artis lapideae. Petromorpha, exemplaria formaeque a multis et magnis saxis humi ab hominibus factis, etiam sunt distinctae. Inukshuk quoque sunt unica, solum in regionibus arcticis inventa, reproductionibus imitationibusque? in regionibus australioribus confectis exceptis.
Antiquissimae petroglypha facta sunt circa terminum aetatum Palaeolithicae posterioris et Neolithicae, abhinc annos circa 10 000 ad 12 000, vel fortasse noviore (Kamyana Mohyla). Abhinc annos circa 7000 ad 9000, alii systematum scribendi praecursores, sicut pictographa et ideogrammata, fieri coeperunt. Petroglypha autem longe lateque diffusa sunt, et aliae culturae diutius continuaverunt eos adhibendo, etiam donec contactum cum cultura Occidentali incidit, saeculo vicensimo. Petroglypha inveniuntur omnino in orbe terrarum praeter Antarcticam, praecipue in Africa, Australia, Scandinavia, Siberia, et America Septentrionali inter occasum solis et meridiem spectante.
Multae theoriae petroglyphorum significationem secundum locum, aetatem, et genus imaginis explicant. Alia petroglypha habentur signa astronomica, aliae tabulae (mappae), et aliae symbolicae communicationis formae, cum genere "prae-scribendi." Nonnullae forsitan sint reliquiae rituum; certi situs in India, exempli gratia, putantur esse instrumenta musica, appellata "gong lapidea" (Anglice rock gongs).
Aliis petroglyphorum imaginibus probabiliter fuerunt penitae significationes culturales religiosaeque societatibus quae eas fecerunt. Multa petroglypha habentur genus linguae symbolicae vel ritualis, non plene comprehensae. Glypha ex Aetate Aenea Nordica in Scandinavia ut videntur indicant fines inter tribus, quamquam eis etiam sint significationes religiosae. Inscriptiones Sibericae paene accedunt similem esse novis runorum formis, sed, quamquam bene non iam intellectae, non habentur cum eis consociatae.
Explicationes controversae docentur a Psychologia Iungiana et iudiciis Mirceae Eliade. Secundum has theorias, similitudo inter petroglypha (et alia symbola atavistica vel archetypica) culturarum continentiumque distinctorum genetica sit hereditas structurae cerebri humani.
Aliae theoriae subiciunt petroglypha factas esse a vates (shaman?) in commutato sensús statu? (Lewis-Williams 2002), fortasse inducto ab usura hallucinogenum naturalium. Multa exemplaria geometrica, dicta constantia formae (Anglice form constants), quae in petroglyphis et picturis cavernarum passim reperiuntur, probata sunt stabiliter infixa? (Anglice: hard-wired) cerebro humano; multa in turbationibus oculorum et alucinationibus a medicamentis, severis capitis doloribus (hemicraniis; Anglice migraines), et aliis stimulis effectis reperiuntur.
Signa poculi et anuli in:
Vicimedia Communia plura habent quae ad petroglyphas spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Petroglyphum, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.