Patriarchae Oecumenico Constantinopolitano (Graece: Οἰκουμενικὸς Πατριάρχης Κωνσταντινουπόλεως) duae partes in Ecclesia Orthodoxa assignatae sunt: Primo caput est Ecclesiae Constantinopolitanae, deinde caput honorarium omnium ecclesiarum Orthodoxarum est.
Sedes patriarchatus est Phanarium Constantinopoli. Secundum ius Turcicum patriarcha cives Turcicus esse debet (sola exceptio post 1923: Athenagoras: 1948-1972). Titulus officialis est: Archiepiscopus Novae Romae Constantinopolis et Patriarcha Oecumenicus (Graece: Ἀρχιεπίσκοπος Νέας Ῥώμης Κωνσταντινουπόλεως καὶ Οἰκουμενικὸς Πατριάρχης).
Ab anno 1991 Sua Omnisanctitas Bartholomaeus I munere fungitur.
Patriarcha est caput ecclesiae autocephali Constantinopolitanae. In rebus spiritalibus etiam iurisdictionem in civitate monastica autonoma Montis Athonis habet.
Praeterea Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus inter patriarchas est "primus inter pares" omnis Christianitatis Orthodoxae, id quod titulus "Oecumenicus" valet. Patriarchae Oecumenico aliter ac papae Romano iurisdictio super ecclesias autocephalas non est nec ibi episcopos inaugurat.
Ob numerum parvum Christianorum Orthodoxorum in Turcia relictorum electio archiepiscopi muneri idonei semper difficilius fit. Quod presbyteri ad praesens tempus in Turcia erudiri non possunt, rem graviorem reddit. Solum seminarium relictum Graeco-Orthodoxum in Turcia in insula Heybelıada (una e Principum insulis) anno 1971, cum Turcia omnes academias privatas in manum publicam transduxit, a civitate clausum est. Itaque presbyteris et theologis in exteris discendum est.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.