Muʿammar al-Qaddhāfī seu litteris Arabicis معمر القذافي (natus Sirt in vico Libyae anno circiter 1942; necatus die 20 Octobris 2011) fuit dux vel dictator civitatis Libyae ab anno 1969 usque ad 2011.
Familia
Memoria
Mense Februario anni 2011, motus populi contra Qaddhāfī, civitatem tum regentem, in Libyá orientali coepit. Ad usque diem 26 Februarii, homines seditiosi complura oppida expugnaverunt. Die 17 Martii, exercitus Libycus ad oppidum Bengasi appropinquaverat, antequam Francia, Britannia, et Civitates Foederatae die 19 Martii anni 2011 irruptionem aëriam fecerunt.
Hinc terrorismum Alcaedae, hinc terrorismum NATO, qui Alcaedae usui est, digladiamur, inquit Qaddhāfī.
Die 27 Iunii 2011, Iudicium Internationale Criminale mandatum comprehensionis contra Qaddhāfī publicavit propter suspicionem caedium multarum aliorumque criminum. Die 22 Augusti milites insurgentium Hesperides expugnaverunt. Ab eo die Qaddhāfī se occultat. Die 20 Octobris 2011 interfectus esse nuntiatur.
Ex numero suorum liberorum, As-Saadi al-Gaddafi est pedilusor et pellicularum factor.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Muʿammar al-Qaddhāfī spectant. |
Idris rex 1951 • Muʿammar al-Qaddhāfī dux fraternalis 1969 • Mustafa Abdul Jalil praeses concilii 2011 • Mahometus Yūsuf al-Magarīaf praeses congressus 2012 • Giuma Ahmed Atigha praeses congressus ad interim 2013 • Nūrī Abū Sahmain praeses congressus ab 2013 contra ʿAqīla Ṣāliḥ ʿĪsā al-ʿUbaidī praeses consilii ab 2014 • Fāyiz Muṣṭafā al-Sarrāǧ praeses consilii ab 2016 • Mahometus Yūnus al-Manfī praeses consilii ab 2021 Capsae cognatae: Primi ministri Libyae | |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Mu'ammar al-Qaddhāfī, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.