Motus iurum civilium, plenius motus iurum civilium annorum 1960, motus sociales in Civitatibus Foederatis amplectitur quorum proposita erant segregatio et opinio praeiudicata phyletica contra Afroamericanos finienda et agnitio legitima ac foederalis iurum civilium tutela in Constitutione et legibus foederalibus enumerata comparanda.
Qui motus ex aevo reconstructionis saeculo undevicensimo exeunte ortus est, et mediis annis 1960, post permultas actiones rectas et obtestationes generis grassroots, motus suos successus maximos habuit. Eius maximae petitiones, per repugnantiam inviolentam et contumaciam civilem effectae, novas tutelas omnium Americanorum instituit.
Hic commentarius tempus horum motuum ab anno 1954 ad 1968 attingit, praecipue in Meridie Americano. Duces erant Afroamericani, sed multum subsidii politici et pecuniarii ex collegiis opificibus (Gualterio Reuther duce), maioribus sectis religiosis, atque prominentibus politicis albis venit, insignissime Huberto Humphrey et Lyndon B. Johnson.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Historial iurum civilium in Civitatibus Foederatis spectant (History of civil rights in the United States, African American civil rights movement). |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Motus iurum civilium, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.