Gaius Plinius Caecilius Secundus

Gaius Plinius Caecilius Secundus (communiter Plinius minor, natus Novi Comi anno 61 vel 62; mortuus veri similiter anno 113 vel 115) scriptor Latinus fuit.

Plinius anno 82 tribunus militum in Syria fuit, deinde quaestor, tribunus plebis, praetor et anno 100 consul suffectus, anno 111 denique legatus pro praetore provinciae Ponti et Bithyniae consulari potestate Bithyniae et Ponti provinciae, fuit nepos Plinii maioris anno 79 in eruptione Vesuvii mortui. Dum adhuc puer est, pater Caecilius mortuus est, et avunculus Plinium adoptavit.

Gaius Plinius Caecilius Secundus
Simulacrum Plinii minoris
Gaius Plinius Caecilius Secundus
Plinius tres villas habuit, Novi Comi, Laurenti, Tiferni; reconstructio huius a Carolo Schinkel picta est.

Fuit Quintiliani, rhetoris et doctissimi viri, discipulus. Fuit etiam Taciti amicus, ad quem duas epistulas misit (Epistulae 6.16, 6.20) ut narraret quomodo avunculus mortuus esset et quae eodem die ipse fecisset.

Ter Plinius uxorem duxit sed nullos liberos genuit. Imperator Traianus autem ei ius trium liberorum dedit.

Plinius suam pecuniam dedit magistro conducendo ut liberi Novi Comi discerent (Epistulae 4.13); dedit quoque balnea et bibliothecam (CIL V.5262 = ILS 2927).

Opera

  • Panegyricus Traiani
  • Epistularum libri decem (numero 369)
    • Libri I-IX: epistulae ad amicos
    • Liber X: epistulae quas inter se Plinius et Traianus imperator miserunt.

Bibliographia

    Veteriora
    Noviora
  • Nicholas F. Jones, "Pliny the Younger's Vesuvius "Letters" (6.16 and 6.20)" in Classical World vol. 95 (2001) pp. 31-48 JSTOR
  • Greg Woolf, "Pliny's Province" et Tønnes Bekker-Nielsen, "Local Politics in an Imperial Context" in Tønnes Bekker-Nielsen, ed., Rome and the Black Sea Region (Aarhus University Press, 2006. ISBN 87-7934-174-8) pp. 93-117.

Nexus externi

Gaius Plinius Caecilius Secundus  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon

Tags:

61627982100111113115Bithynia et PontusConsul suffectusGaius Plinius SecundusNovum ComumPraetorQuaestorSyria (provincia Romana)Tribunus plebisVesuvius

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Imperium Romanum OrientaleUnaCena regum PersarumHydrargyrumFinniaArteria coronaria dextraPropugnaculumGeorgius (sanctus)Primum bellum mundanumQuintus Horatius FlaccusAfrica AustralisDies VenerisBiologiaLaotiaAedificiumSiliciumAttila (rex Hunnorum)PhilippinaeConfessiones (Augustinus)ViciPhoenix (Arizona)ThailandiaSeptentrioImperium Austro-HungaricumDrama (fictio)Lingua RussicaIoannesHierosolymaParticularum acceleratrumVis electromagneticaPhoenix (Ilias)DracoMaria de BituriaAdinianum (Croatia)GeneticaLingua GraecaPalesPhotographiaFaust (Goethe)Germania (Tacitus)EpiscopusHelvetiaStrategiaAugustinus DatusDies solarisTuba ductilisMichiganiaMars (planeta)MalaviaStellaManeMorbus dissidentiae phreneticaeThermometrumLingua TheodiscaLudovicus XVCoacervatio datorumBrundisiumCanalis vertebralisPalinurusEncyclopaediaImperator RomanusVindobonaNatura🡆 More