Maya Angelou

Maya Angelou (nata Marguerite Annie Johnson die 4 Aprilis 1928, mortua die 28 Maii 2014) fuit scriptrix et poëtria Americana.

Septem autobiographias, tris commentationum libros, aliquot libros poësis edidit, atque varias fabulas theatro, cinemateo, et televisioni proprias scripsit. Per curriculum amplioris quinquaginta annorum multa praemia et gradus honorarios accepit. Celebris est libris de adulescentia sua, praecipue prima autobiographia, I Know Why the Caged Bird Sings (1969), quae vitam ad septimum decimum annum narrat.

Maya Angelou
Photographema Mayae Angelou anno 2013 factum.

Scriptrix facta est post seriem occupationum in adulescentia: fuit coqua, meretrix, saltatrix in discotheca, actrix in opera Porgy and Bess, ordinatrix Colloquii meridiani ductus Christiani, scriptrix actorum in Aegypto et Gana tempore decolonizationis. Fuit actrix, scriptrix, rectrix, ac productrix fabularum, pellicularum, spectaculorumque televisificorum. Ab anno 1982 in Universitate Wake Forest in oppido Winston-Salem in civitate Carolina Septentrionali habitavit, ubi fuit primus professor Reynolds rerum Americanorum. In motu iurum civilium versata est, cum Martino Luther King, Malcomo X, et aliis collaborans. Anno 2011, praesidis nomisma libertatis accepit.

Propter scripta et actiones Angelou facta est Afroamericanorum et mulierum oratrix honorabilis. Sunt qui opera eius in aliquis bibliothecis Americanis prohibere conati sunt, sed opera pervulgata in bibliothecis, scholis, universitatibusque manent. Angelou etiam recognita est innovatione litterarum: in autobiographiis suis, ordinarias generis structuram rhetoricamque mutare conata est. Quantum ad themata, magnum pondus in rassismum, identitatem, familiam, peregrinationem ponit.

Opera selecta

Autobiographiae

  • I Know Why the Caged Bird Sings ('Scio cur avis caveatus canit', 1969)
  • Gather Together in My Name ('Congregate in nomine meo', 1974)
  • Singin' and Swingin' and Gettin' Merry Like Christmas ('Canere et saltare et felices ut Nativitas Domini fieri', 1976)
  • The Heart of a Woman ('Cor mulieris', 1981)
  • All God's Children Need Traveling Shoes ('Omnes Dei liberi calceos peregrinationis requirunt', 1986)
  • A Song Flung Up to Heaven ('Carmen ad caelum iactum', 2002)
  • Mom & Me & Mom ('Mamma & ego & mamma', 2013)

Tags:

1928201428 Maii4 AprilisAdulescentiaAutobiographiaCinemateumCivitates FoederataeFabulaLiberPoësisPoëtriaScriptrixTelevisioTheatrumVita

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

TrinitasEndopterygotaCostaricaSymbolum Apostolorum1930Musa (fructus)MensisEduardus BurnsCervesiaActus UnionisAccumulatrum electricumHarrius PotterLingua LusitanaMexicum1940Poëta laureatusVicimaniaUnio Rerum Publicarum Sovieticarum SocialisticarumLZebraCreep (Radiohead)Index paparumDioeceses Italicae Ecclesiae CatholicaeLutetiaCento Vergilianus de laudibus ChristiSRes novae anni 1989IusHelvetiaImperium Romanum OccidentaleCivitates Foederatae AmericaeImperium OttomanicumDTagaliPoliticusRomani antiquiDies SaturniMiserando atque eligendoCoitus analisLucius Annaeus Seneca minorRuralia commodaItaliaIsocratesLingua LatinaSexologiaPanegyricus (Isocrates)9Imperium RomanumIndex sanctorum militariumCodex (semiotica)OpplandTelavivumRes publica CoreanaFerrumUcrainaStatus liberorum parentum eiusdem sexusDiesIncursio Russica in Ucrainam (2022)ZEcclesia Catholica RomanaBisexualitasTeresia AbulensisPSYMusica vulgarisPhilosophiaOxygeniumRealitas virtualisNederlandia🡆 More