Molochites est gemma et minerale cupri viridans colore malvaceo, nam malva Graece moloche (μολόχη) dicebatur.
Ad carbonates pertinet, et formula chemica Cu2CO3(OH)2 describitur. Minerale densum microcrystallinum satisque molle est, quod facile a sculptoribus elaboretur, et saepissime in rotundam renis formam conglobatur. Molochitae visibilibus figurati crystallis apud conlectores raritates exquisitae habentur. Interdum cum azurita et callaide et chrysocolla conglobationem facit. Molochites acido hydrochlorico effervescit.
Molochites 'lapis malvaceus', et molochitis 'gemma malvacea', a nomine Graeco moloche (μολόχη) 'malva' ducta sunt, ut etiam Plinius dixit: "Non tralucet molochitis; spissius viret ab colore malvae nomine accepto". (Plinius hic forma feminina Graeca q.e. molochitis utitur, quia diserte de molochitide gemma, non de molochita lapide, loquitur.) Apparet vocabula 'malvam' significantia voces viatrices esse, nam color malvaceus in magno pretio habebatur. Cum vocales primarum syllabarum magnopere varient (cf. μολόχη μολάχη μαλάχη), de substrato Mediterraneo, quod dicitur, agi videtur, nam fieri potest, ut voces separatim mutuatae sint ab alienis mercatoribus — nisi forte a μολάχη assimilatione regressiva μαλάχη, et progressiva assimilatione μολόχη, ducta sunt. Utcumque est, constat linguam Latinam voces Graecas ad malvam relatas in forma q.e. moloch... mutuatam esse, sicut moloche 'malva', molochinus 'malvaceus', molochinarius 'malvacei coloris infector', denique molochites, quamquam apud scriptores Graecos nec haec forma nec molochitis leguntur.
Molochites a quinto fere millennio in Aegypti paeninsula Sinaitica eruebatur, quamquam apud Aegyptios nondum in usu gemmario erat. Alius locus archaeologicus est Timna, vallis in meridiana parte Israelis situs. Notissimae sunt etiam fodinae in Uralibus iugis sitae non procul a Catharinopoli. Res publica democratica Congensis in praesenti exquisitum et subtilem molochiten parat. Molochites multifariam effoditur, sicut in Australia, Chilia, Arizona, Namibia.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Molochites, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.