Mark Twain

Mark Twain est nomen auctoris, sub quo Samuel Langhorne Clemens (30 Novembris 1835 – 21 Aprilis 1910), scriptor Americanus, opera sua facetiis salibusque sparsa composuit, inter quae praecipue mythistoriae et proverbia lepida omnibus fere nota sunt.

Praesidum Civitatum Foederatarum, artificum, negotiatorum divitum, nobilium Europaeorum Havaianorumque amicus fuit. Mythistoriis Adventures of Huckleberry Finn (1884), quae interdum magna mythistoria Americana appellatur, et Pericula Thomae Sawyer (2016) (The Adventures of Tom Sawyer) (1876) innotuit. Inter scriptores qui eum maxime moverunt fuerunt Artemus Ward, Carolus Dickens, Thomas Paine, Robertus G. Ingersoll, Robertus Henricus Newell, Josh Billings, et Alexander Carlyle.

Wikidata Mark Twain
Res apud Vicidata repertae:
Mark Twain: imago
Mark Twain: imago
Mark Twain: subscriptio
Mark Twain: subscriptio
Nativitas: 30 Novembris 1835; Florida
Obitus: 21 Aprilis 1910; Redding
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Samuel Langhorne Clemens

Familia

Genitores: John Marshall Clemens; Jane Lampton Clemens
Coniunx: Olivia Langdon Clemens
Proles: Susy Clemens, Clara Clemens, Jean Clemens

Memoria

Sepultura: Woodlawn Cemetery
Mark Twain (1909).

Mythistoriae

Mythistoriae eius moribus sermoneque Americanis plane imbuuntur. Una ex his est The Advenures of Tom Sawyer (1876) ('Casus in vita illius Tom Sawyer'), de Tom Sawyer, puero doloso, qui poenas horum dolorum fugit pluribus dolis factis. In loco huius mythistoriae notissimo, Tom aliis persuadet ut saepem quandam pigmento albo tegant (i.e., ut laborem suum efficiant). Alia mythistoria est Adventures of Huckleberry Finn (1884), de puero Huckleberry paupere ingenuoque, qui de Flumine Mississipiensi cum Jim, servo fugitivo, fugit. Huck, ut saepe vocatur, mores iniustos inter homines praesertim de servitute in meridionali Civitatum Foederatarum regione observat.

Nomen

Dicebat Mark Twain se nomen suum invenisse cum nauta in navibus super Flumen Mississipiense esset. Haec locutio altitudinem binarum ulnarum sub navem navigationem securam significavit. Si nautae catapirata hanc altitudinem invenerunt, sermone Anglico exclamaverunt mark twain, seu longius "by the mark twain," quod dicit "secundum notam catapiratae flumen sub navem binas ulnas altum est."

Notae

Opera selecta

  • 1869: The Innocents Abroad (Innocentes peregre)
  • 1876: The Adventures of Tom Sawyer (Pericula Thomae Sawyer)
  • 1881: The Prince and the Pauper (Princeps et pauper)
  • 1883: Life on the Mississippi (Vita in flumine Mississippiensi)
  • 1884: The Adventures of Huckleberry Finn (Pericula, sive incepta audacia, Huckleberry Finn)
  • 1889: A Connecticut Yankee in King Arthur's Court (Yankee Connecticutensis in aula Arthuris regis)
  • 1893: Pudd'nhead Wilson (Stultus Wilson)
  • 1904: The Diary of Adam and Eve (Diarium Adae et Evae)

Nexus interni

Nexus externi

  • Inceptum Mark Twain (Francogallice, Anglice)


Tags:

Mark Twain MythistoriaeMark Twain NomenMark Twain NotaeMark Twain Opera selectaMark Twain Nexus interniMark Twain Nexus externiMark Twain1835191021 Aprilis30 NovembrisArtifexAuctorCarolus DickensCivitates FoederataeEuropaHavaiiMythistoriaNegotiumNomen propriumPraesesProverbiumScriptorThomas Paine

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

SueciaCivilitasIKEARequiemIosephus StalinDaniaAlascaLibro della cocinaUnio EuropaeaLesbiaRegistrum coquinaeConiugatiowiki.phtmlTurciaEtymologiaReditus aeternusMetaphysica (Corpus Aristotelicum)Gaius Iulius CaesarChocoboPagusVicifonsEuropaRomaAtropatene (res publica)Ius internationaleFumisugiumLingua TheodiscaEcclesia Sancti SepulcriDuodecim tabulaeAnacletusNervi cranialesLitaniae LauretanaeProtocollum translationis hypertextuumCairusSinus HudsoniusRussiaStar WarsVicipaedia LatinaC (lingua programmandi)NaturaReligio IslamicaExercitus RomanusVarasdinumMuseum Dioecesanum IacenseDonaldus TrumpCastor (genus)Ramus interventricularis anteriorAestus marinusArgentoratumThe Washington PostMichael MusculusProcessus xiphoideusLibri Latine redditiTârgu CărbuneștiUroborusogz3cPaulus Chet GreeneCulturaAbbatia territorialis Sancti Martini in Monte PannoniaeArmeniaInformaticaCronusEdictum generale de protectione datorumCoitusArs amatoriaSericumHafniaJava (lingua programmandi)UmbraFerrivia subterranea MoscuensisGlacies edibilis🡆 More