Lead Belly

Huddie Gulielmus Ledbetter (natus Huddie William Ledbetter Mooringsport in vico Ludovicianae, 20 Ianuarii 1888; mortuus Novi Eboraci 6 Decembris 1949) fuit musicus vulgaris et blues Americanus, qui ob vocem validam, sollertiam citharae chordarum duodecim, carmen Goodnight, Irene, et librum carminum normarum vulgarium quas introduxerat innotuit.

Usitate Lead Belly nomine scaenico appellatur. Multi disci eum Leadbelly appellant; ipse autem Lead Belly scripsit. Hoc praeterea est nomen in eius stela sculptum, parsque nominis Societatis Fundatae Leadbellianae (Anglice Lead Belly Foundation).

Lead Belly
Lead Belly harmonio canit.

Lead Belly, quamquam cithara chordarum duodecim canere solebat, clavile, mandolina, harmonica, violina, et windjammer (harmonio diatonico) quoque canere poterat. In nonnullis discis, canit cum manus complodit vel pedem supplodit.

Res in musica a Lead Belly commemoratae variissimae fuerunt, inter quas musica evangelii; blues de mulieribus, potionibus alcoholicis, vita carceraria, et rassismo; et carmina vulgaria de bubulcis, carcere, opere, nautis, congregatione boum, et saltatione. Carmina etiam composuit de hominibus suo tempore notabilibus, sicut Franklinius Delano Roosevelt, Adolfus Hitler, Ioanna Harlow, Pueri Scottsburgenses, Howardus Hughes. Lead Belly in Aula Famae Rock and Roll anno 1988 et Aula Famae Musicae Ludovocianae anno 2008 inductus est.

Fortuna

Lead Belly 
Charta perscriptionis dilectus militaris per bellum mundanum.
Lead Belly 
Ergastulum Civicum Ludovicianae, carcer ubi Lead Belly degit.
Lead Belly 
Lead Belly et Martha Promise Ledbetter uxor, Wiltoniae Connecticutae Februario 1935.

Opera Leadbelliana late a musicis posterioribus acta sunt, inter quos fuerunt Robertus Dylan, Brian Wilson, Delaney Davidson, Thomas Russell, Lonnie Donegan, Bryan Ferry ("Goodnight, Irene"), The Beach Boys ("Cotton Fields"), Creedence Clearwater Revival ("Midnight Special," "Cotton Fields"), Elvis Presley, ABBA, Petrus Seeger, The Weavers, Harrius Belafonte, Franciscus Sinatra, The Animals, Jay Farrar, Ioannes Cash, Thomas Petty, Dr. John, Ry Cooder, David Graham, Maria Muldaur, Rory Block, Grateful Dead, Eugenius Autry, Odetta, Gulielmus Childish (qui filium Huddie nominavit), Mungo Jerry, Paulus King, Led Zeppelin ("Gallows Pole"), Van Morrison, Michaela Shocked, Thomas Waits ("Goodnight, Irene"), Scott H. Biram, Ronaldus Sexsmith, British Sea Power, Rodericus Stewart, Ernestus Tubb, Nick Cave and the Bad Seeds, Ram Jam ("Black Betty"), Blind Willies ("In the Pines"), The White Stripes ("Boll Weevil"), The Fall, Hole, Smog, Old Crow Medicine Show, Spiderbait, Meat Loaf, Ministry, Raffi, Rasputina, Rory Gallagher ("Out on the Western Plains"), The Sensational Alex Harvey Band, Deer Tick, Hugh Laurie, X, Gulielmus Frisell, Koerner, Ray & Glover, Red Hot Chili Peppers, Nirvana, Meat Puppets, Marcus Lanegan, WZRD ("Where Did You Sleep Last Night"), Keith Richards, et Philippus Lee ("I Got Stripes").

Notae

Bibliographia

  • Garvin, Richard M., et Edmond G. Addeo. 1971. The midnight special: the legend of Leadbelly. Novi Eboraci: B. Geis Associates.
  • Lornell, Kip, et Charles Wolfe. 1999. The Life and Legend of Leadbelly. Novi Eboraci: Da Capo Press. ISBN 030680896X.
  • Snyder, Jared. 1994. Leadbelly and His Windjammer: Examining the African American Button Accordion Tradition. American Music 12(2):148–166. JSTOR 3052520.
  • White, Gary, David Stuart, et Elyn Aviva. 2001. Music in Our World. Bostoniae: McGraw Hill. ISBN 0070272123.

Nexus externi

Lead Belly  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lead Belly spectant.

Tags:

Lead Belly FortunaLead Belly NotaeLead Belly BibliographiaLead Belly Nexus externiLead Belly1888194920 Ianuarii6 DecembrisAngliceBluesCarmenCivitates FoederataeGoodnight, IreneLiber carminumLudovicianaMusica vulgarisMusicusNomen propriumUrbs Novum EboracumVicusVox

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

VestimentaIntellegentia artificialisLuxCommissio EuropaeaNegotiumCommunismusUniversitas al-AzharRes publica SinarumGermaniaArgentoratumFortes fortuna adiuvatRes militarisVelum (Provincia Vicetina)Alfredus HitchcockIndex dierumMycorrhizaLudovicus Maria Grignion de MontfortHierosolymaCoperniciumCarthamus tinctoriusMilton FriedmanOregoniaMaterSingapuraVladimirus LeninSupranusStrategusCatullusCorpusBiologiaVesica urinariaLibri Latine redditiAve, Maris StellaLatonaNuntiusDaphne (mythologia)AngelopolisPanisMetrum (poësis)Sacrum Romanum ImperiumAttila (rex Hunnorum)CanisChiliaOmnis testudo in alia testudine iacetStellaBeniaminus Franklinius NorrisGothiUnio EuropaeaNumerus librarius internationalis unificatusLinguisticaPetrus FondaLeonardus VinciusAbecedarium LatinumMesonAchillesDodecanesusPalatium GarnierImagoIterGulielmus I (rex Angliae)Lingua LusitanaHispaniaMangusFlavius IosephusMartyres Iaponici CCVEast 17192029 AprilisAthenaePoloniaGermania nazisticaCoitus innocuus🡆 More