Iulius II,, nomine nativo Iulianus Rovereus vel Giuliano della Rovere, papa Ecclesiae Catholicae Romanae, natus est anno 1443.
Educatus est a Franciscanis.
Insignia heraldica
Anno 1471, patruo Raphaelis patris eius papa cum nomine Sixti IV facto, ille ipse die 15 Decembris 1471 a novo papa cardinalis creatus est; episcopus erat multorum dioecesarum, etiam erat archiepiscopus urbis Avenionis. Die 1 Novembris 1503 papa electus est. Dicitur minime vitam piam egisse, et filias et (ut tradunt) concubitores masculinos habuisse. Fuit amicus medici et astronomi Boneti de Latis; caeremoniarius ei ab anno 1503 usque ad 1506 meruit Ioannes Burchardus.
Cum esset papa, Iulius autem valde studebat Ecclesiae prodesse, nepotismo finem imponere ː aedificia immania ut anno 1508 Viam Iuliam aedificari iussit et artifices TRomam arcessivit. Clarus in rebus militaribus quoque erat, Ecclesiae Civitatem defendens potentiamque augens, ut etiam Helvetiorum CL eum servantes et protegentes advenire iussit, qui hodie sunt Pontificia Cohors Helvetica, quia in Confoederatione Helvetica habebat amicum potentissimum cardinalem Matthaeum Schiner episcopum Sedunensem. Paulo ante mortem Romam convocabat Oecumenicum Concilium in Lateranum V. Obiit Romae die 21 Februarii 1513.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iulium II spectant. |
Lexica biographica: Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Dizionario biografico degli Italiani • Catholic Hierarchy • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Iulius II, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.