Liberius (natus die ignoto – obiit die 24 Septembris 366), episcopus Romae Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 17 Maii 352 erat.
Filius fuit Augusti cuiusdam.
Antequam papa factus est, lector ac diaconus fuerat. In principio Liberius doctrinas Athanasii foverat, contra Arium. Cum minae nihil efficerent Constantius II eum in exsilium misit anno 355 in Thraciam et antipapam Felicem II ad thronum ecclesiasticum exaltavit. Remotus a patria Liberius de rebus cogitans denique ipse Athanasio anathema indicendum esse dixit. Quo facto anno 358 statim reditum Romanum parare licuit.
Quattuor epistulae in exsilio datae conservatae sunt. Verisimiliter reliquiae eius in altari laterali Basilicae Sanctorum Philippi et Iacobi Cortinae Ampecanorum celatae sunt. Fama it Liberium in Esquilino miraculum nivis die 5 Augusti 358 vidisse, quo viso Basilica Sanctae Mariae Maioris erecta est.
Dies festus liturgicus eius apud catholicos die 23 Septembri, apud orthodoxos christifideles autem die 27 Augusti celebrari solet.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Liberius, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.