Rex Angliae Iacobus I

Iacobus (Anglice James, natus Edimburgi die 19 Iunii 1566; mortuus Theobaldensibus Aedibus iuxta Cheshunt comitatus Hertfordiensis die 27 Martii 1625) fuit rex Scotiae ab anno 1567 (sextus eius nominis) et ab 1603 Angliae et Hiberniae (primus eius nominis).

Fuit filius Mariae Stuartae, reginae Scotiae, et Henrici Stuarti domini Darnley, eius mariti secundi.

Wikidata Iacobus I (rex Angliae)
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus I (rex Angliae): imago
Iacobus I (rex Angliae): imago
Iacobus I (rex Angliae): subscriptio
Iacobus I (rex Angliae): subscriptio
Nativitas: 19 Iunii 1566; Edinburgh Castle
Obitus: 27 Martii 1625; Theobalds House
Patria: Kingdom of Scotland, Anglia, Kingdom of Ireland

Familia

Genitores: Henricus Stuart, dominus Darnley; Maria I
Coniunx: Anna Daniae
Proles: Henry Frederick, Prince of Wales, Elizabeth Stuart, Queen of Bohemia, Margaret Stuart, Carolus I, Robert Stuart, Duke of Kintyre and Lorne, Mary Stuart, Sophia of England, unnamed son Stuart, unnamed son Stuart
Familia: House of Stuart

Memoria

Rex Angliae Iacobus I
Iacobus I

Cum matri unum post eum natum annum regno se abdicaret, Iacobus lactens factus est Scotiae rex. Anno 1586, foedus fecit cum Anglia contra Hispaniam, quod etiam matre 1587 Angliae reginae Elisabethae I iussu carnificata obtinuit.

Elisabetha sine prole 1603 mortua, Iacobus factus est Angliae rex; sic in Anglia coepit dominatio domus Stuartorum. Cum Iacobus esset Angliae rex, plerumque opiniones ab iis Parlamentum differentes tenuit, sed potuit vitare conflictionem maiorem. Anno 1605 coniuratio duce Guidone Fauce Anglice nominata Gunpowder Plot, cuius cogitatio fuit offensio contra et regem et Parlamentum, patefacta paulo ante offensionem illam factam.

Anno 1606, Iacobus Americam septemtrionalem duas in partes divisit: regio Londinii societatis sit a gradu 34 latitudinis septemtrionalis usque ad gradum 41 eius latitudinis, regio Plimmutae societatis a gradu 41 usque ad gradum 45. Anno 1607, societas Londinii Oppidum Iacobi (Anglice: Jamestown), oppidum primum Anglicum in America septemtrionali, condidit.

Iacobus rex difficultates maximas habebat propter Parlamentum etiam statuentem et censuram facientem. Modi regendi illius temporis causa non potuit sine Parlamenti approbatione accepta satus magna accipere.

Id contrarium fuit cogitationum eius regnum esse a Deo datum, huius rei causa non approbavit censuram a Parlamento factam. 1622 conflictiones maiores ortae sunt et sic Iacobus 8 Februarii Parlamentum dissolvit, cum Parlamentum non approbavisset principem Carolum cum principe Maria Anna a Suecia nuptum.

Iacobus I 3 Decembris 1589 principi Annae de Dania nupserat. Ea Iacobo peperit infantes:

  • Henricum (15941612), Cambriae principem, spem Angliae, qui decessit vivo patre et sine prole
  • Elisabetham (15961662), quae rosa Angliae et regina unius hiemis nuncupata est
  • Margaretham (natam 29 Decembris 1598, mortuam paulo post)
  • Carolum (16001649), Carolus I successorem Iacobi Angliae et Scotiae regem
  • Robertum (natum 18 Februarii 1601), ducem Cintyris, qui obiit mortem anno sequenti
  • Mariam (natam 18 Aprilis 1605), mortuam duos annos post
  • Sophiam (natam 22 Iunii 1606), mortuam die sequenti

Iacobus mortuus est 27 Martii 1625, successor utroque in regno factus est filius Carolus I.

Scripta selecta Iacobi I

  • Daemonologie (1597)
  • Basilicon Doron (1599)
  • A Counterblaste to Tobacco (1604)
  • Lepanto (carmen heroicum)
  • The Kingis Quair (carmen)

Notae

Bibliographia

    Opera antiquiora
    Numismatica

Nexus externi

Rex Angliae Iacobus I  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
Reges Angliae 1066–1707

Gulielmus I 1066 • Gulielmus II 1087 • Henricus I 1100 • Stephanus 1135 • Henricus II 1154 • Ricardus I 1189 • Iohannes 1199 • Henricus III 1216 • Eduardus I 1272 • Eduardus II 1307 • Eduardus III 1327 • Ricardus II 1377 • Henricus IV 1399 • Henricus V 1413 • Henricus VI 1422 • Edwardus IV 1461 • Edwardus V 1483 • Ricardus III 1483 • Henricus VII 1485 • Henricus VIII 1509 • Edwardus VI 1547 • Ioanna 1553 • Maria I 1553 • Elisabetha I 1558 • Iacobus I 1603 • Carolus I 1625–1649 • Oliverius Cromwellus protector 1653-1658 • Ricardus Cromwellus protector 1658–1659 • Carolus II 1660 • Iacobus II 1685 • Gulielmus III 1689–1702 • Maria II 1689–1694 • Anna 1702


Tags:

Rex Angliae Iacobus I Scripta selecta Iacobi IRex Angliae Iacobus I NotaeRex Angliae Iacobus I BibliographiaRex Angliae Iacobus I Nexus externiRex Angliae Iacobus I156615671603162519 Iunii27 MartiiAngliaAngliceComitatus HertfordiensisEdimburgumFiliusHenricus Stuart, dominus DarnleyHiberniaMaria I (regina Scotiae)ReginaScotia

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Sextus (discretiva)AnacletusLyndon B. JohnsonCairusVirGlandula sudoriferaEducatio inclusivaMare ArafuranumVenetiaeMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)CronusRaj Koothrappali (persona ficta)Sixtus VUroborus4181 KiviRuthenia AlbaCatharevusaChisinoviaEpistulae ad AtticumVelociraptorDivina comoediaHumanitasSocialismusLutetiaAngliaQCanadaLingua LatinaCutis anserinaLucius Annaeus Seneca minorBenitus MussoliniAugustinus HipponensisTueriaFundusLingua PolonicaImperium RomanumGulielmus ShakesperiusFlorentiaQuintus Aquilius NigerArchitecturaBellum Civile (49-45 a.C.n.)Reditus aeternusAurea aetasPopulus Romanus20 AprilisMundusGerardus VeltvyckusAlascaVita post mortemGregorius GysiLingua Graeca antiquaTârgu CărbuneștiUzbeciaTelencephalonPulmoEncyclopaediaForamen nigrumAdamnanus de IonaGaius Valerius CatullusMare VerginiumPublius Ovidius NasoVaginaEcclesia Sancti SepulcriViterbiumGuebwillerTrinitasAlexius NavalnyjHerculaneumAëroplanumMargaritas ante porcosImmaculata ConceptioItaliaSexMagnalia Christi Americana🡆 More