Gustavus Ritter De Kahr

Gustavus Eques de Kahr (natus 29 Novembris 1862 oppido Weißenburg in Bavaria, necatus 30 Iunii 1934 apud Monachium) vir publicus Bavariae nullius factionis fuit.

Gustavus Ritter De Kahr
Gustavus de Kahr anno 1921 (ad laevam cruce significatus, in medio Ericus Ludendorff

Iuventus et Familia

Pater eiusdem nominis iudex summus iudicii Bavariae administrationis fuit. Gustavus annis 18771882 Monachii gymnasium frequentabat. Anno 1890, Ellam Schübeck in matrimonium duxit.

Munus

Schola finita ad usque annum 1888 de Kahr Monachii iurisprudentiae studebat atque tum in consiliis urbis Monachii et Kaufbeuren iuris consultus laborabat. Ab anno 1902 Kahr minister publicus in Administerio rerum internarum Bavariae fuit atque monumenta et artem popularem conservandas curavit. Anno 1910 collegium Bavaricum ad conservandam artem popularem condidit et idcirco anno 1911 in numerum nobilium provectus est. Anno 1917 praeses Provinciae Bavariae Superioris factus est et ad annum 1920 mansit.

Cursus honorum

Praeses ministrorum Bavariae

Postquam Berolini Wolfgangus Kapp frustra conatus est rerum potiri, de Kahr 16 Martii 1920 Factione Popularis Bavariae adiuvante successor Iohannis Hoffmann praeses ministrorum Bavariae electus est.

Consilia

Kahr maiorem libertatem Bavariae adipisci conatus est et proprium quasi exercitum constitit. Hoc facto controversias cum cancellario Constantino Fehrenbach et cum FRancia et Britannia effecit, quod vigiles quasi militares foedere Versaliis sancito vetiti erant.

Recessus praesidis ministrorum

Cum 26 Augusti 1921 Matthias Erzberger, administer imperii rerum externarum a sicariis extremae dextrae occisus esset, lex ad conservandam rem publicam lata est, quo lege vigiles oboliti sunt. Hac re adductus et quod libertatem Bavariae ei nunc abolitam videbatur, de Kahr 12 Septembris a magistrau recedit et iterum praeses provinciae Bavariae Superioris factus est. Successor eius praeses ministrorum Hugo Comes de et ad Lerchenfeld in Köfering et Schönberg (BVP) factus est

Administrator Bavariae

Anno 1923 in Bavaria factiones extremae dextrae fortiores facti sunt atque eodem tempore Franci conabantur Palatinatum, qui ad Bavariam tum pertinebat, ab hac terra secedi. Cum quibus ita essent, Hugo Comes de Lerchenfeld Gustavum de Kahr 25 Septembris administratorem Bavariae (Generalstaatskommissar) et quasi dictatorem fecit. Statim consultum ultimum cepit atque militibus Germaniae in Bavariae in ius iurandum suum adegit. Haec novas controversias cum Imperio Germanico moverunt. Eodem tempore factiones laevae extremae vetuit et contra negotiationes Germaniae cum Francia de regionibus a Francis occupatis vehementer dixit. Tamen Adolphus Hitler cum factione sua NSDAP Monachii 8 Novembris res novas adipisci conabatur atque Kahr brevi tempore hoc conatu adnuere coactus est. Sed paulo post Kahr Hitler in carcerem mittebat. 18 Februarii Kahr a magistratu recedit.

Summus iudex

Annis 19241927, ut iam pater, iudex summus iudicii Bavariae administrationis fuit.

Caedes

Cum die 30 Iunii 1934 Hitler inimicos eius inter Nazistas ut Ernestus Röhm caedi iussisset, sicarii SS etiam Kahr necaverunt. Hoc modo Hitler ultus est, quod Kahr olim eum in carcerem miserat.

Nexus externi

Praesides Ministrorum Bavariae
Gustavus Ritter De Kahr 
Insigne Bavariae

Ludovicus Carolus Hinricus de Pfordten (1849) • Carolus Baro de Schrenk-Notzing (1859) • Maximilianus eques de Neumayr (1864) • Ludovicus Carolus Hinricus de Pfordten (1864) • Clodovicus zu Hohenlohe-Schillingsfürst (1866) • Otto Camillus Hugo Comes de Bray-Steinburg (1870) • Fridericus Adam Iustus Baro de Hegnenberg-Dux (1871) • Adolphus Baro de Pfretzschner (1872) • Ioannes Baro de Lutz (1880) • Fridericus Krafft Comes de Crailsheim (1890 • Clemens Comes Podewils-Dürniz (1903) • Georgius de Hertling (1912) • Otto Ritter de Dandl (1917) • Curtius Eisner (1918) • Ioannes Hoffmann (1919) • Gustavus Ritter de Kahr (1920) • Hugo Comes de et ad Lerchenfeld in Köfering et Schönberg (1921) • Eugenius Ritter de Knilling (1922) • Henricus Held (1924) • Franciscus de Epp (1933) • Ludovicus Siebert (1933) • Paulus Giesler (1942) • Fridericus Schäffer (1945) • Gulielmus Hoegner (1945) • Ioannes Ehard (1946) • Gulielmus Hoegner (1954) • Ioannes Seidel (1957) • Ioannes Ehard (1960) • Alphonsus Goppel (1962) • Franciscus Iosephus Strauß (1978) • Maximilianus Streibl (1988) • Edmundus Stoiber (1993) • Guntherus Beckstein (2007) • Horatius Seehofer (2008) • Marcus Söder (2018)

Tags:

Gustavus Ritter De Kahr Iuventus et FamiliaGustavus Ritter De Kahr MunusGustavus Ritter De Kahr Cursus honorumGustavus Ritter De Kahr Summus iudexGustavus Ritter De Kahr CaedesGustavus Ritter De Kahr Nexus externiGustavus Ritter De Kahr1862193429 Novembris30 IuniiBavariaMonachium

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Turma Nationalis Pedilusoria RussicaTurma Pedilusoria Nationalis ColumbianaIoannes Smith (explorator)SymbolumInsulae CroatiaePascha (festum Christianum)HistoriaMalaviaDialectus IonicaLudusMembrum superiusGeographiaLingua ItalianaMarinumGeorgius WashingtoniusArchaeologiaCourcelles (Ager Belfortii)Michael GorbačëvFerdinandus de SotoPollutioPlumbumCopiaPrimum bellum mundanumLutetiaPaulusIacobus DelorsQEDGihadFranciscus Boehm1938NucaraIliasClitorisMexicumOmnis testudo in alia testudine iacetGeorgius CassanderOescusHispaniaNederlandiaHelvetiaCocos nuciferaBibliaNanotechnologiaOs zygomaticumMangusIndex siglorum ordinum ecclesiae catholicaeIPv6LanthanidaIoannes BuchanDhammacakkappavattana suttaSedes Suburbicaria Veliterna-Signina2024Fridericus Adolphus Ferdinandus de FlotowFactio democratica (Civitates Foederatae)Terra foederalis (Germania)Caput (urbs)Persecutiones Christianorum RomanaeIndex dierum calendarii RomaniNova FranciaVilla MiroliaAlexius NavalnyjConstantinopolisLingua LatinaTarquiniiGooglePlebs CarentorensisMulhusiaKingstonium ad TamesimCruce signatiHTMLRitus RomanusIacobus Ludovicus DavidTriduum Sacrum🡆 More