Crustum de malis est tragema quod e crusto constat frustis aut pulmento malorum farto.
A Germanis cum embammate vanillato, ab Anglis cum custard, a pluribus cum cramo sive et cremore glaciato apponi potest. Crustum de malis ex Europa oriri censetur, sed Mom's apple pie ("crustum de malis a matre factum") inter signa culturae Civitatum Foederatarum reputatur.
Varietates huius ferculi in variis civitatibus inveniuntur, sicut tarte Tatin Francorum et apple upside-down cake Anglorum modo scriblitarum pistae; äppelsmulpaj Suecorum, apple crumble et apple charlotte Anglorum, Apfelstreuselkuchen Germanorum crustulis haud colligatis loco crusto confectis; Apfelstrudel Austrianorum et apple turnover Anglorum crusto reflexo compositis.
Vicimedia Communia plura habent quae ad crusta de malis spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Crustum de malis, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.