Basilius Šukšin

Basilius Macarii filius Šukšin (Russice Василий Макарович Шукшин, tr.

Wikidata Basilius Šukšin
Res apud Vicidata repertae:
Basilius Šukšin: imago
Basilius Šukšin: imago
Nativitas: 25 Iulii 1929; Srostki
Obitus: 2 Octobris 1974; Kletskaya
Patria: Unio Sovietica

Familia

Coniunx: Lidiya Fedoseyeva-Shukshina
Proles: Mariya Shukshina, Q110929502

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Basilius Šukšin, in familia rustica agricolarum natus et ipse ad iuventutem suam ruricola (ab anno 1954 enim Moscuae habitans), notus est descriptor vitae rusticae Russicae Sovieticae, sibi contemporaneae. Ruricolae sunt personae principales operum eius litterariorum, ut plurimum narratiuncularum, quarum plus centum scripsit (harum primam anno 1958 in lucem edidit, quum opera sua litteraria iam fere decem annos antea, tempore muneris sui militaris in classe navali Sovietica, incepit). Praeterea, mythistorias duas («Любавины» et «Я пришёл дать вам волю») atque ludos scaenicos tres creavit.

Instituti Publici Cinematographiae Omnius Unionis (facultatis moderationis) alumnus, confectionem pellicularum sex moderavit et pro pelliculis novem scriptiones creavit (primam anno 1960, ultimam autem anno 1973). In 27 pelliculis ut actor participavit (primo anno 1956, ultimo enim anno 1974, tempore operis illius mortuus).

Praemio Publico URSS (anno 1971), Praemio Leniniano (anno 1976, post mortem) et nonnullis aliis signis laudis ornatus est.

Asteroides 2777 Shukshin, Universitas Publica Artium Humaniorum et Paedagogiae Altaica Šukšiniana certaque alia obiecta in eius honorem vocantur.

Nexus externi

Basilius Šukšin  Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilium Šukšin spectant.
Basilius Šukšin  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon

Tags:

192919742 Octobris25 IuliiActorBiscumCinematographiaModerator cinematographicusProsaRegio VolgogradensisRussiaRussiceScriptorSiberiaTerritorium AltaicumTranslitteratioURSS

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

BiologiaBasilica Sancti PetroniiNitrogeniumPhilippus (apostolus)Consonans bilabialisUniversitas al-AzharOrbitalis atomicaIoannes Lucas DehaeneLapisSensus vitaeDodecanesusReticulum computatraleAthenaePhilologiaPetrus FondaAlexandriaSueciaArgentoratumContinensUniversitaswiki.phtmlHungariaIliumDiscipulusVicipaedia LatinaRogerius FedererFaunaGamelanTroasFinniaNora ZabinkovaAnimalLingua ZazaLuxemburgumIoannes Paulus IIScacciXaverius Gerardus MileiRefractioUterusDominica in Palmis de passione DominiOratio ManasseTumor systematis nervosi centralisTecmessaMare Sinense AustralePoloniaLingua AnglicaIunoDe vulgari eloquentiaHarrius Potter et Philosophi LapisMargareta II (regina Daniae)Religio ChristianaOpus francigenumMasturbatio1914Religio Islamica in GraeciaCarolus MagnusMP3ReligioHesiodusHarrius StylesSexi Firmum IuliumLinguae SinicaeRuthenia AlbaPediludiumDavid HilbertVitium (ethice)Irania🡆 More