Bad Berka

Bad Berka Germanicum oppidum est in Thuringia, in Circulo Weimarer Land situm.

Invenitur media in zona protectoria vallis Ilm centralis; Goethius hic in thermis relaxari solitus est.

Bad Berka
Puteus Goethii in Bad Berka

Historia

Prima mentio fuit anno 1119 in documento donatorio pro Ecclesia cathedrali Erfordiensi. Post annum 1150 oppidum residentiale factum est gravionum de Berka. Illi sedebant in castello aquatico, quod postea destructum est, ad ripam Ilm dexteram. Anno 1248 monasterium cisterciensium nonnarum a vico proximo München translocandum ad Berka curaverunt. Fanum parochiale anni 1739 in pristino solio monastico erectum est.

Venerunt postea domini Blankenhain, qui oppidum in urbem mutaturi erant: anno 1414 prima vice Berka tamquam urbs denominabatur. Attamen agricolae et burgenses usque saeculum XIX parvitatem loci diligebant; sub dominis Witzleben anno 1592 denique nova statuta introducta sunt, quae autem emolumento urbano vix favebant. Quaestus et commercium lignorum diutius maximi momenti fuerunt.

Thermales stationes

Fontibus sulpureis ferreisque detectis dux magnus Carolus Augustus thermas instituendas esse censuit. Goethius ipse responsalis in rebus thermalibus fuit, quando Henricum Fredericum Schütz expertum balnearem in viridario conficiendo consulebat. Architectus regionalis Clemens Venceslaus Coudray in urbe reconstruenda, quae incendio anno 1816 demolita esset, omnium benevolentiam et gratias merebatur. Insuper Goethius in erigenda Domo curationis et festorum libenter consilia sua dedit.

Nova aedificia

Bad Berka 
Mons monasticus cum fano parochiali

Character oppidi tum mutabatur. Platea centralis nundinarum secundum genus classicum et nova curia exortae sunt. Natura ambiens magis magisque in oppidum integrata est et altera domus curationum venit. Fontium divitiae urbi epitheton stationis curationum dedit. Cum sulpurei fontes cesserint, fons mineralis ex puteo Goethii, qui dicitur, usque hodie scaturrit. Hospites non solum eius salubritatem diligunt sed et naturam ambientem amoenam atque Vimariae honestae proximitatem. Magnitudo sanandorum hominum laborant defectibus digestionis, cardiovascularium rerum, metabolismi.

Excursiones ad plagas proximas

Haud procul a Bad Berka iacent lacus structilis Hohenfelden, oppidum Kranichfeld (e.g. cum Domo Baumbachiana), turris Paulinae et molendinum in Buchfart ubi est et pons ligneus perpulcher.

Nexus externi

Bad Berka  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bad Berka spectant.

Tags:

Bad Berka HistoriaBad Berka Thermales stationesBad Berka Nova aedificiaBad Berka Excursiones ad plagas proximasBad Berka Nexus externiBad BerkaCirculus Weimarer LandGermaniaIoannes Volfgangus GoethiusThuringia

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

PulvisRes Publica Utriusque NationisDonaldus TrumpSacellum SixtinumPater nosterLexiconCariataCabaOfficium foederale investigatoriumDeusUrbsRitanaScriptorIntellegentia artificialisPatengulisHungariaAccusativusOrunesRequiemMonacumIPv6Carolus DarwinNapoleo I (imperator Francogallorum)ItaliaHistoria de duobus amantibusSigismundus FreudRapperiaRomaEducatioPhilippa (comitissa Fuxiensis)Eega BeevaQuattuor humoresTerra MariaeCevedatumAchillesCuprumTempus futurumPurpuraLusitaniaTyrannisLugdunum BatavorumSpongeBob SquarePantsMaulidIndonesiaPermiumForma administrationisEspiuteNorbertus (archiepiscopus Magdeburgensis)Expeditio sacraLingua TheodiscaMuseum OrsayUmerus (os)NigeriaNumerus librarius internationalis unificatusScholaCibusHistoriaFloridaLuxPolygonia c-albumIsraëlTagaliMoscuaMaria (mater Iesu)2006Alsulegia glacialisStellae BootisViciLibera res publica RomanaDanaprisIsidorus Hispalensis🡆 More