Areopagus

Areopagus (Graece Ἄρειος Πάγος 'saxum Aris') est magnum saxum ad boreoccidentem Acropolis Athenarum Graeciae in altum prominens.

Quod temporibus classicis pro tribunali ad deliberatum homicidium iudicandum fuit. Ares deus, ut fabula a maioribus posteris tradita affirmat, hic a deis iudicatus est ob Halirrhothium filium Posidonis necatum, quod commune mythi aetiologici exemplum ab investigatoribus gentiliciorum morum aestimatur. Ibidem Orestes et Eumenides Athena praesidente ab optimis Atheniensium civibus in arce ab Amazonibus olim munita diiudicati esse narrabantur, quae Areopagi tribunalis creatio mythica fuit. Ita narrabat Aeschylus, Euripides vero et Demosthenes duodecim deos Olympios iudices in hac eadem lite fuisse adfirmabant.

Areopagus
Despectus in Areopagum ex Acropoli Athenarum
Areopagus
Lamina caelata, quae verba homiliae areopagiticae Pauli apostoli continet
Areopagus
Acropolis Athenarum a colle Areopagi visa

De Areopagitico consilio

Initio Areopagiticum consilium (ἡ τῶν Aρεoπαγιτῶv βουλὴ vel ἡ βουλὴ ἡ ἐξ Ἀρείου Πάγου ut a quingentivirum bule distinguatur) summum in republica Atheniensium consilium fuitː plurima enim et maxima in rerum administratione regebat atque simul summum ei iudicium erat. In primis leges custodiebat (διατηρεῖν τοὺς νόμους, φύλαξ τῶν νόμων, τῆς πολιτείας φυλακή) et magistratus cavebat ne peccarent (διετήρει τὰς ἀρχὰς) et mores castigabat. Sexto saeculo potentia illius consilii imminuta est sed post bella Persica iterum viguit. Perenne enim erat eorum munus, cum ceteri magistratus atque quingentorum consilium annua officia gererent. Aristocratiam quandam, senatui Romano similiorem, instituisse videbantur quia consilium ex archontibus emeritis constabat. Ergo democraticarum partium duces Ephialtes et Pericles adversus Areopagitas egerunt et lex anno 462 lata nihil nisi religiosa et iudiciaria munera eis reliquit. Non omnes causas iudicare poterant sed tantum quae ad venenum, incendium, homicidium voluntarium spectabant. Item de sacrilegii accusationibus ad olivas sacras pertinentibus cognoscebant. Trigintaviri maiorum rempublicam restituere cupientes paulisper eis aliquantulam potentiam reddiderunt. Democratia vero restituta in pristinum statum redacti sunt. Medio quarto saeculo Isocrates orationem Areopagiticus inscriptam adhuc scribebat qua populo suadebat ut antiquuum splendorem Areopagitico consilio redderet, nimiae democratiae cohibendae causa.

Quarto saeculo a.C.n. quaesitorum collegii munere nonnumquam fungebanturː nam sive sponte sua (cun unus ex areopagitis aliquid deliquerat) sive iussu populi de magnis causis cognoscere poterant antequam ii quos quaesita re designassent rei apud iudicia popularia fierent. Ita in Harpalica causa anno 324 a.C.n. hortante Demosthene populus quaesitionem corruptorum oratorum areopago mandavit qui post sex menses nominum catalogum publicavit (in quo ipse Demosthenes inerat). Etenim quarto saeculo exeunte Areopagus inter omnia iudicia Atheniensium auctoritate adhuc maxima fruebatur.

Fontes

Notae

Plura legere si cupis

Latine

Barbare

Nexus interni

Nexus externi

Areopagus  Vicimedia Communia plura habent quae ad areopagum spectant.


Tags:

Areopagus De Areopagitico consilioAreopagus FontesAreopagus NotaeAreopagus Plura legere si cupisAreopagus Nexus externiAreopagusAcropolis AthenarumAeschylusAmazonesAntiquitasAresDemosthenesDeusDuodecim dei OlympiciEruditio vulgarisEumenidesEuripidesFabulaFiliusGraeceGraeciaHomicidiumIndex personarum mythologiae GraecaeMythusOrestesPosidonSaxumTraditio

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

GraeceMarcus AureliusAmerica AustralisNabuchodonosor IIwiki.phtmlHelvetiaRhenusMemento mori!Penis hominisDecalogus6 FebruariiMalaviaLingua PersicaHispaniaLibri Latine redditiiogaIentaculumOceanographiaAeneisRomaFaustina minorVindobonaSystema internumBiologiaÇatalhöyükLuxemburgumSussexiaVisigothiUngersheimPraeses Civitatum FoederatarumPugna ad WagramHexameterLingua ArabicaTitus Maccius PlautusSicilia (regio Italiae)Certamen mundanum pedilusoriumOSI-ISO exemplarChristophorus ColumbusRoma antiquaNatura2020Omnis testudo in alia testudine iacet11 AprilisPalesMedicinaPhoenix (Ilias)Isaacus NewtonusGaius Sallustius CrispusPluto (planetulus)BibliaRussiaVodcaFortinus Hippolytus VeraPalinurusCorpus mammillarePhysicaTuber ischiadicumLudovicus XIVBeatus ille qui procul negotiisAdolfus HitlerCaliforniaPeriodus OrchoensisHistoria CanadaeElectricitasLingua AramaicaGalilaeus GalilaeiAstulphusThomas (apostolus)Scientia (ratio)Situs interretialisHermannus Weller🡆 More