Absalom

Absalom, sive Absalon (Hebraice אֲבִישָׁלוֹם, Graece Ἀβεσσαλώμ, Ἀβεσαλώμ), in Bibliis Hebraicis fuit filius Davidis, natus in oppido Hebron ex Maacha, filia Tholmai, regis Gessur.

Pulcritudine omnibus excelluit, caesarie praeditus speciosissima, quam quotannis tondebat, pondere vel pretio ducentorum siclorum Fratrem Amnon, stupri ulciscendi causa in sororem Thamar et fortasse etiam cavendi, ne frater regnum sibi arrogaret, interfecit. Conatus est modis omnibus sibi favorem populi captare, ut regno potiretur, quod et obtinuit perduellis, Absalom regem in Hebron cuncto populo salutante. Absalom post quattuor annos, fortasse ab unctione David in regem per Samuelem, seditionem fecit. Suadente perfido Achitophel, cum universis maioribus natu Israel, paravit statim insequi ac perimere fugientem David, quem amicus Chusai, simulans se eius hostem et moram Absalomo suggerens, ex praesenti periculo liberat. Inito tamen proelio cum profugi patris copiis, impius Absalom a duce Ioab devictus est ac ramis quercus vel terebinthi adhaerens capite ab eo ejusque armigeris confossus sepultusque in saltu Ephraim sub saxorum acervo.

Absalom
Mors Absalom, pictura Germanica saeculi XIV

David graviter a morte filii motus est:

Contremuit itaque rex et ascendit cenaculum portae et flevit. Et sic loquebatur vadens: "Fili mi Absalom, fili mi, fili mi Absalom! Quis mihi tribuat, ut ego moriar pro te? Absalom fili mi, fili mi!"

Absalom, filiis amissis vel nondum habitis, sibi lapidem in valle regis, "manum Absalom" appellatum, erexerat. Iosephus scripsit hunc duobus stadiis ab Hierosolymis stare, sed monumentum quod hodie "sepuclrum Absalom" dicitur fortasse primo saeculo aerae vulgaris constructum est.

Notae

Nexus externi

Absalom  Vicimedia Communia plura habent quae ad Absalom spectant.
Absalom  Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Store norske leksikon

Absalom  Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis

Tags:

Biblia HebraicaDavid (rex)EphraimGraeceHebraiceHebronQuercusStuprumTerebinthusThamar (filia Davidis)

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Nova FranciaExercitus RomanusArgentum vivumTrinitasThe GuardianLibri LatiniActus sexualesArteria coronaria sinistraParaquariaUrbes ItaliaeTechnologiaPancreatitisConsentiaApostolusAC MilanMichael GorbačëvPolitia (Plato)4018 BratislavaKarthagoPersecutiones Christianorum RomanaeMedicina dentiumNapoleo I (imperator Francogallorum)Flandria OccidentalisRosarium (oratio)Germania nazisticaMediaViciClitorisRes publica popularis SinarumMathematicaIesusCornelius TacitusCaelum (religio)Hordeum vulgareGradus academicusRes publica SinarumYasunari KawabataBorussiaAngolia2000Alasca323Ultima CenaMongolia CiteriorSexualitas humanaDrama (fictio)Marcus Tullius CiceroDies lunaeAes (mixtura)19811115Catholicus (notio)EdinburgumMalaviaPaulopolisXaverius Gerardus MileiCampania (Italia)CivilitasCechiaCircumdarium XVI Lutetiae2024Lingua Samica septentrionalisLingua HungaricaFinarium (Aemilia-Romania)ViridisLutetiaKingstonium ad TamesimConvivium (Dantes)SalutiaeIordanesThessalonicaConcilium Vaticanum SecundumIuliusNederlandiaPlebs Carentorensis🡆 More