Aera Vulgaris: Numeratio annorum calendarii diffusissimi sine mentione religiosa

Aera vulgaris sive aevum vulgare est calendarium seu ratio annorum nominandorum formae a.C.n./p.C.n.

Adhibetur saepe ab eis qui aut in Christum fidem non dent, aut nomen eius scribere non velint cum necesse sit diem in fastis explicare.

Usus aerae vulgaris praefertur in nonnullis civitatibus et societatibus eruditionis, sicut American Anthropological Society. In lingua autem Anglica, C.E. pro Common Era, Current Era, et Christian Era redditur.

Haec locutiones in libris Latinis saepe sic abbreviantur: aer. vulg. (aerae vulgaris), ante aer. vulg. (ante aeram vulgarem), vel a. aer. vulg. (anno aerae vulgaris).

Primus usus Latinus in Ioannis Kepleri libro Eclogae chronicae ex epistolis doctissimorum invenitur, qui ibi anno 1615 scripsit anno æræ nostræ vulgaris et anno vulgaris æræ.

Aera communis

Quamquam minus frequentes etiam exstant locutio aera communis (aerae communis loco post Christum natum ac ante aeram communem loco ante Christum natum) et abbreviationes aer. comm. ac ante aer. comm.

Aera Dionysiana

Aera vulgaris denique etiam aera Dionysiana appellatur, de nomine auctoris sui qui erat Dionysius Exiguus. Aera Dionysiana ne confundatur cum periodo Dionysiana quae est periodus paschalis 532 annorum Iulianorum.

Tabula acronymorum in nonnullis sermonibus

Hic vides tabulam cum acronymis aerarum Christianae vulgarisque in nonnullis sermonibus (ac nexibus intervicipaedianis ab acronymis exemplarissimis?):

Latine a.C.n. p.C.n. ante aer. vulg.
ante aer. comm.
aer. vulg.
aer. comm.
Anglice B.C., BC
(B. C.)
A.D., AD
(A. D.)
B.C.E., BCE C.E., CE
e.v. [era vulgaris]
Arabice
ق.م.
م.
ق.ح.ع.
ح.ع.
Batave v.Chr. n.Chr. v.g.j.
v.o.j.
v.d.g.j.
g.j.
n.o.j.
n.d.g.j.
Catalane aC bC a.e.c.
a.n.e.
e.c.
n.e.
Esperantice a.K. p.K. a.K.E. K.E.
Francogallice av. J.-C. apr. J.-C. av. n. è.
av. è. c.
AEC
de n. è.
è. c.
EC
Hispanice a. C. d. C. a.e.c.
a.e.v.
d.e.c.
e.c.
e.v.
Iaponice 西暦前 西暦 (共通)紀元前 (共通)紀元
Islandice f.Kr. e.Kr. f.o.t. e.o.t.
Italiane a.C. d.C. a.e.v.
a.e.c.
p.e.v.
e.v.
e.c.
Neograece π.Χ. μ.Χ. π.Κ.Χ.
π.Κ.Ε.
π.Κ.Π.
Κ.Χ.
Κ.Ε.
Κ.Π.
Norvegice f.Kr. e.Kr. fvt. evt.
Polonice przed Chr. po Chr. p.n.e. n.e.
Russice до Р. Х. от Р. Х. до н. э. н. э.
Sinice 西元前 西元 公元前 公元
Suecice f.Kr. e.Kr. fvt
f.v.t.
f.v.t.b.
vt
v.t.
e.v.t.
Theodisce v. Chr.
(v. Chr. Geb., v. Chr. G.)
n. Chr.
(n. Chr. Geb., n. Chr. G.)
v. u. Z.
v. d. Z.
u. Z.
n. u. Z.
n. d. Z.

Nexus interni

Notae

Tags:

Aera Vulgaris Aera communisAera Vulgaris Aera DionysianaAera Vulgaris Tabula acronymorum in nonnullis sermonibusAera Vulgaris NotaeAera VulgarisA.C.n.AnnusCalendariumDisputatio:Aera vulgarisIesus ChristusP.C.n.

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Lingua AramaicaIsaacus NewtonusSententia (gnome)OeconomiaPoemaVandalitiaHungariaRhythmusUniversitas OxoniensisTyrtarionUcrainaGaius Iulius CaesarPsychologiaNabuchodonosor IIDies IovisAlbusLingua HebraicaRubropurpureusNationes CelticaeParensFranciscus Petrus SchubertPugna ad WagramVicifonsEdictum generale de protectione datorumRelativismus moralisLinguisticaNumerus incolarumUniversitasCervesiaRuberAnimeIllinoesiaLitteraeGéza KuunBrightoniaCivitas VaticanaTokiumArteria femoralisFidelis de SigmaringaSolPaulopolisFranciscus (papa)PropugnaculumAnabathrumC++Exercitus RomanusIPv6Lingua ItalianaLudovicus XIVPortus DivesDies MartisPhoenix (Ilias)Lingua ArabicaGalilaeus GalilaeiGaleottus MartiusHermannus WellerItaliaVas sanguineumRhenusCoacervatio datorumNarcissus (mythologia)MediaVicifasciola adhaerensSolanum lycopersicumGaius AntoniusCarolus III (rex Britanniarum)🡆 More