Wolfgangus Amadeus Mozart

Wolfgangus Amadeus Mozart (nomine baptizatus Ioannes Chrysostomus Wolfgangus Theophilus Mozart; natus Salisburgi die 27 Ianuarii 1756; mortuus Vindobonae die 5 Decembris 1791) fuit fecundus potensque Aetatis Classicae compositor.

Wikidata Wolfgangus Amadeus Mozart
Res apud Vicidata repertae:
Wolfgangus Amadeus Mozart: imago
Wolfgangus Amadeus Mozart: imago
Wolfgangus Amadeus Mozart: subscriptio
Wolfgangus Amadeus Mozart: subscriptio
Nativitas: 27 Ianuarii 1756; Salisburgum
Obitus: 5 Decembris 1791; Vindobona
Patria: Archbishopric of Salzburg
Nomen nativum: Johannes Chrysostomus Wolfgangus Theophilus Mozart

Familia

Genitores: Leopoldus Mozart; Anna Maria Mozart
Coniunx: Constanze Mozart
Proles: Karl Mozart, Franz Xaver Wolfgang Mozart
Familia: Mozart family

Memoria

Sepultura: St. Marx Cemetery

Plus quam sescenta opera musica composuit, quorum multa inter apices musicae symphonicae, concertantis?, cameratae, operaticae, et choralis numerantur. Inter compositores classicos populo gratissimos manet perpetuo, et eius gratia in musica artistica Occidentali sequente maxima est. Ludovicus van Beethoven sua opera prima in umbra Mozartiana composuit, atque Iosephus Haydn scripsit: "Posteritas tale ingenium centum annos non videbit."

Vita

Wolfgangus Amadeus Mozart 
Familia Mozartiana circa 1780. Imago in pariete suspensa matrem compositoris pingit.
Wolfgangus Amadeus Mozart 
Wolfgangus Amadeus Mozartus a Iosepho Lange pictus.
Wolfgangus Amadeus Mozart 
Actus baptismatis Mozarti.
[Ianuarius] 28. med[ia hora] 11. merid[iana] baptizatus est : natus pridie h[ora] 8. vesp[ertina]
Ioannes Chrysost[omus] Wolfgangus Theophilus fil[ius] leg[itimus]
Nob[ilis] D[ominus] Leopoldus Mozart Aulæ Musicus, et Maria Anna Pertlin coniuges
Nob[ilis] D[ominus] Ioannes Theophilus Pergmaÿr Senator et Mercator civicus p[ro] t[empore] sponsus
Idem Leopoldus Lamprecht Capellanus Civicus

Mozartus postridie, quam hora 8 vespertina natus erat, baptizatus est praenominibus Ioannes Chrysost. Wolfgangus Theophilus secundum matriculam parochialem baptismatum, quorum duobus tantum ultimis uti solebat, nempe Wolfgangus Theophilus. Nomen Theophilus, scilicet, erat in loco nominis vulgaris Gottlieb, et mos quidam Wolfgango erat de hac variatione iocari. Cavillans illud nomen, variis figuris scribere solebat, Theodisce Gottlieb, Francogallice Amadé, et denique rursus Latine Amadeus (quasi 'ama Deum'), quarum hanc ultimam figuram rarissime usurpavit. Iure igitur posuerimus nomen Latinum huic viro esse Wolfgangum Theophilum Mozartum, sed quoniam usus saeculorum nomen alterum, nempe Amadeus, usitatissimum fecerit, constat ea figura uti. A familiaribus a pueritia vel Wolgang vel Wolferl (i. e. quasi Wolfgangulus) vocari solebat.

Amadeus fuit Ioannis Georgii Leopoldi Mozarti et Annae Mariae Pertl filius. Soror Maria Anna Mozart cum Amadeo puero in publico aliquando clavili cecinit.

Mozart componere coepit cum puer quinque annos natus erat. Prima eius compositio minutissima (aut minuetus) pro clavichordio fuit.

Die 4 Augusti 1782, Mozartus sine paterna assensione Constantiam, consobrinam compositoris Caroli Mariae de Weber, Vindobonae uxorem duxit.

Mozart canonem in B molli maiore verbis Theodiscis Leck mich im Arsch ('linge meum podicem') composuit.

Opera selecta

Operae

Si plus cognoscere vis, vide Indicem operarum Mozarti.

Musica sacra

  • 1773: Exsultate jubilate (K. 165)
  • 1779: Missa coronationis (K. 317)
  • 1780: Vesperae solennes de Confessore
  • 1783: Missa magna (K. 427)
  • 1791: Ave verum corpus
  • 1791: Requiem (missa defunctorum, KV 626, anno 1791 incepta, post mortem immaturam compositoris ab Iosepho Eybler et Francisco Xaverio Süßmayr precibus coniugis obsequentibus eodem anno perfecta)

Symphoniae

  • 1773: Symphonia vigesima quinta (K.183)
  • 1783. Symphonia trigesima sexta (Linciencis, K.425)
  • 1786: Symphonia trigesima octava (Pragensis, K. 504)
  • 1788: Symphonia trigesima nona (K.543)
  • 1788: Symphonia quadragesima (K. 550)
  • 1788: Symphonia quadragesima prima (Juppiter, K.551)

Alia

  • 1766: Galimathias musicum (Quodlibet) (K. 32)
  • 1775: Concentus pro violinum et orchestrae tertius (K. 216)
  • 1776: Concentus nocturnus septimus (Haffner appellatur, K.250)
  • 1778: Sonata pro clavile octava (K. 310)
  • 1778: Sonata pro clavile undecima (Melodia in gradui Turcico, K.311)
  • 1781: Partita grandis (Musica nocturna pro instrumentis musicis aërum, K. 361)
  • 1785: Quadricinium fidium decimus nonus (Quadricinium dissonantiae K. 465)
  • 1785: Concentus pro clavile et orchestrae vincesimus (K. 466)
  • 1785: Concentus pro clavile et orchestrae vicesimus primus (K. 467)
  • 1785: Quadricinium pro clavile primum (K. 478)
  • 1786: Concentus pro clavile et orchestrae vicesimus quartus (K. 491)
  • 1787: Ein musikalischer Spaß (Oblectatio musicalis, K. 522)
  • 1787: Eine kleine Nachtmusik (Parva musica nocturna, K. 525)
  • 1788: Sonata pro clavile sexta decima (K. 545)
  • 1791: Concentus pro tibia clarisona et orchestrae (K. 622)

Mozartus in pelliculis

Notae

Bibliographia

Wolfgangus Amadeus Mozart 
Subscriptio Mozartiana (facsimile).

Nexus interni

Nexus externi

Wolfgangus Amadeus Mozart  Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Classical Archives • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Český hudební slovník osob a institucí
Wolfgangus Amadeus Mozart  Lege Οὐολφογάγγος Ἀμαδέος Μόσαρτος ("Wolfgangus Amadeus Mozart") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Wolfgangus Amadeus Mozart  Vicimedia Communia plura habent quae ad Wolfgangum Amadeum Mozartum spectant.
Wolfgangus Amadeus Mozart 
Wolfgangus Mozart

Apollo et Hyacinthus K 38 · La finta semplice K 51 (46a) · Bastien und Bastienne K 50 (46b) · Mitridate, re di Ponto K 87 (74a) ·Ascanio in Alba K 111 · Il sogno di Scipione K 126 ·Lucio Silla K 135 ·La finta giardiniera K 196 ·Il re pastore K 208 ·Zaide K 344 (336b) ·Idomeneo K 366 ·Il ratto dal serraglio K 384 · L'oca del Cairo K 422 · Lo sposo deluso K 430 (424a) · Der Schauspieldirektor K 486 ·Le Nozze di Figaro K 492 · Don Giovanni K 527 · Così fan tutte K 588 · Il flauto magico K 620 ·La clemenza di Tito K 621


Tags:

Wolfgangus Amadeus Mozart VitaWolfgangus Amadeus Mozart Opera selectaWolfgangus Amadeus Mozart Mozartus in pelliculisWolfgangus Amadeus Mozart NotaeWolfgangus Amadeus Mozart BibliographiaWolfgangus Amadeus Mozart Nexus externiWolfgangus Amadeus Mozart1756179127 Ianuarii5 DecembrisAetas Classica (musica)BaptismusCompositorSalisburgumVindobona

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Oceanus AtlanticusSeattlumUnio Rerum Publicarum Sovieticarum SocialisticarumDidacus MaradonaIaderMetaphysica (Corpus Aristotelicum)RapperiaConstantinopolisHafniaProtocollum translationis hypertextuumCulturaPenisNodus RanvierPaulus Chet GreeneFlorentiaBenedictus de NursiaTelecommunicatioVillaVerbum (temporale)Sollemnitas Omnium SanctorumAnacletusVelociraptorUmbraMercurius (planeta)Res publica popularis SinarumSocietas IesuNervi cranialesIus RomanumPenis hominisSocialismusEcclesia Catholica RomanaC++Marburgum (Slovenia)Macedonia SeptentrionalisSeptentrioBisexualitas2024Delonix regiaThe Mule (pellicula 2018)De bello GallicoHierosolymaCaelumGens humanaCechiaCivitatum Foederatarum civitasOrdo HospitalisAdelardus BathensisItaliaSystema internumSudaniaZContinensResoviaSingapuraAegyptusKazachstaniaAlexander VučićStultitiaPapaLingua TheodiscaGlacies edibilisWhatsAppSpatitempusCastellum Sancti Angeli (Roma)PrivatizatioArteria coronaria dextraGraeciaLiberCivitates Foederatae AmericaeTina🡆 More