Usores ignoti vel ignotae hanc paginam protectam hoc tempore recensere non possunt.
Quaesumus ut emendationes in disputatione huius paginae proponas vel rationem propriam crees. |
Vandali (-orum, masc.) fuerunt gens antiqua Germanica, quae ex Bohemia ad regiones Romanas saeculo sexto migravit. Kalendis Ianuariis anni 407, ei cum Suevis et Alanis Rhenum transiverunt, fluvium tunc glaciatum. Gens Vandalorum est in dimidia divisa: Vandali Hasdingi et Vandali Silingi.
Gallia vastata, Vandali anno 409 ingressi sunt Hispaniam et praecipue Baeticam, quae deinde Vandalitia appellata est. Ibi, Hispaniam divisuerunt cum Suevis et Alanis anno 411. Hasdingi cum Suevis Gallaeciam acceperunt et Silingi, Baeticam. Silingi, Baeticam populaverunt per annos multos ad annum 426, cum Hispalem ceperunt.
Visigothi cum Romanis foederati Hispaniam ingressi sunt et contra Vandalos, Alanos et Suevos pugnaverunt inter annos 418 et 429.
Anno 429 ex Hispania migraverunt ad Africam, Visigothos fugentes, ubi regnum sibi fundaverunt. Africa expugnata et Romanis perdita in Italia inopia frumenti incepit. Antea Africa frumentum pro vectigali dare debebat. Nunc autem Vandali pretium pro frumento poscebant. Miseria oeconomica Italiae incepit et excidium Romae accelerabatur.
A Carthagine, naves Vandalorum Mare Mediterraneum et paeninsulam Italicam vastaverunt. Vandali Siciliam, Sardiniam, Melittam et insulas Baleares ceperunt. Tandem Vandali Romam ceperunt. Saeculo quinto, Vandali erant reges terrarum Mediterranearum.
Vandali Christianitatem Arianam sustinebant, et Catholicos persecuti sunt. Ita, cum Theodoricus Ostrogothorum Gesaleicum regem Visigothorum superaret, Visigothus ad Africam effugit, ubi cum auxilio Arianorum Hispaniam capere conatus est.
Iustinianus I imperator causa terrarum eorum capiendarum ducem Flavium Belisarium ad Africam anno 533 misit, qui Vandalos in bello Vandalico devicit.
Nomen | Annus natalis | Initium Regni | Finem Regni | Mors |
---|---|---|---|---|
Godigisel | 359 | ?? | 406 | 406 |
Gundericus | 379 | 406 | 428 | 428 |
Geisericus | 389 ca | 428 | 477 | 25 Ianuarii 477 |
Huniricus | 425 ca | 477 | 484 | 23 Decembris 484 |
Gunthamundus | 450 ca | 484 | 496 | 496 |
Trasamundus | 450 | 496 | 523 | 523 |
Ildericus | 460 | 523 | 530 | 533 |
Gelimerus | 480 | 530 | 534 | 553 |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Vandali, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.