Divisio Populi Romani Tribus

Tribus est divisio populi Romani antiqui : tributim enim cives Romani a censoribus censebantur ut tributum penderent, tributim dilectus exercituum fiebant, tributim denique suffragia ferebant in comitiis tributis.

Initio, ut nomen ipsum indicare videtur, tribus tres fuere. Paulatim vero usque ad tertium saeculum a.C.n. numerus earum crevit. Tunc temporis triginta quinque fuerunt nec plures postea factae sunt : quattuor tribubus urbanis opponebantur una et triginta tribus rusticae. Cives, qui in provinciis vel coloniis vitam agebant, et ipsi in unam ex his tribubus inscribebantur, ita ut novi cives, sive liberti sive peregrini civitate donati.

Divisio Populi Romani Tribus
Civis Romanus suffragium ferens in denario anno 63 a.C.n. excuso

Vide etiam paginam discretivam: Tribus

Historia

Regum aetate

Historici Romani tradiderunt primas tribus Romae ethnicas fuisse ac statim a primo rege Romulo institutas : Titienses erant comites Sabini regis Titi Tatii, Ramnenses vel Ramnes Latini Romuli, Luceres Etrusci regis Lucumonis, qui socii Romuli in primo bello Sabino fuerant et in monte Caelio consederunt. Omnis tribus in decem curias dividebatur quae et ipsae plures gentes consociabant. Nonnulli historici moderni censuerunt tria praedicta nomina Etrusca esse nec Romae tribus fuisse ante reges Etruscos. Nihilominus divisio in tribus gentium Italicarum communis fuisse videtur et Umbrice tribus trifu dicitur, quod verbum antiquum, non mutuatum, sonat.

Cum reges Etrusci exercitum potentiorem facere vellent, plebem in civitatem recipere decreverunt, plures ut tributum penderent atque milites fierent. Itaque Servius Tullius (hoc nomen litteris traditum est) quattuor tribus urbanas creasse secundum locum habitationis Quiritium dicitur : Suburanam (vel Succusanam), Palatinam, Esquilinam, Collinam . Fortasse tres posteriores sunt tribus Romuleae, mutato nomine in Latinum, Suburana addita ubi plebs frequentissima erat. Nomina Latina in locum Etruscorum a rege Etrusco imposita vix credi potest : fortasse recentiora sunt.

Consulum aetate

Ineunte republica consulum circa 495 a.C.n., si Tito Livio credimus, septemdecim tribus rusticae additae sunt : in agris enim circa Urbem patricii et duces maiorum gentium terras possidebant et magnas domos cum clientibus suis incolebant. Et comitia tributa tunc creata quae per tribum suffragia ponebant (una tribus = unum suffragium), ubi minores magistratus sine imperio (e.g. tribuni, aediles, quaestores ...) eligebantur necnon leges ferebantur. Ita patricii plebem urbanam facile superabant eo magis quod mox omnes libertos, ubicumque habitabant, in tribus urbanas inscripserunt. Unde certamina per plura saecula duraverunt. Post legem Plautiam Papiriam (89 a.C.n.) quoque magnum certamen ortum est inter Sullanos et Optimates ex una parte, Marianos et populares ex altera, quot et quibus in tribubus novi cives Italici versarentur : multum enim haec res ad praepotentiam in tributis comitiis et conciliis plebis referebat. Itaque Cinna consul postquam anno 87 a.C.n. rerum potitus est in omnes tribus novos cives distribui iussit ita ut in comitiis illorum sufragio praepolleret. Contra victor Sylla priorem statum rerum restituit.

Circa 240 a.C.n. ad numerum triginta quinque tribuum perventum est. Numerus earum semper impar fuit ne, suffragiis duarum sententiarum ex aequo repertis, nihil decerni liceret haereretque actio publica. Unicuique tribui tribunus aerarii praeerat. Qui eiusdem tribus erant tribules vel tribuli dicebantur. Censores civem quendam in aliam tribum transferre poterant vel etiam ob magnam indignitatem tribu movere : qui tribu motus erat "aerarius" dicebatur nec cum tribulibus suis tributum, sed singillatim capitationem aerario pendebat.

Imperatorum aetate

Tribubus paulatim novae divisiones successerunt, in primis regiones Italiae Augustae. Praeterea Tiberius comitia abolevit. Itaque tribus praecipue insigne manifestum civitatis Romanae per omne imperium remansit. Post vero constitutionem Antoninianam (212) quae omnibus hominibus liberis (nisi dediticiis) imperium Romanum incolentibus civitatem dedit, tribus nulli usui fuerunt atque mox obsolescunt. Iam mirum fuit tam diu durasse, finibus imperii Romani prolatis, tribus quae agrum Romanum quinti et quarti saeculi a.C.n. dividebant.

Nihilominus in Urbe primo saeculo tribus remansere instar collegiorum, quae iure agere et hereditates accipere poterant, agros proprios ad sepulturam possidebant ac praecipue per curatores tribuum (qui tribunis aerarii successerant atque tribubus praeerant) frumentationes gratuitas et annonam plebi urbanae dividebant.

Conspectus notarum in titulis.

Divisio Populi Romani Tribus 
Per litteras VOL certiores fimus C. Otacilium Oppianum civem Romanum esse e tribu Voltinia. (Titulus in Gallia Narbonensi repertus)

A medio secundo saeculo a.C.n. circiter tribus pars designationis omnis civis Romani erat : itaque in inscriptionibus per primas litteras inter filiationem et cognomen notari solet. Sic enim homines cives Romanos esse sese testabantur.

Urbanae

  • SVB = Suburana vel SVC = Succusana
  • ESQ = Esquilina
  • COL = Collina
  • PAL = Palatina

Rusticae

  • ROM vel ROMIL vel ROMVL = Romilia
  • VOL = Voltinia
  • VOT = Voturia
  • AEM = Aemilia
  • HOR = Horatia
  • MAEC = Maecia. Creata 332 a.C.n..
  • SCAP = Scaptia. Creata 332 a.C.n..
  • POM vel POMPT vel POMENT = Pomptina/Pomentina. Creata 358 a.C.n..
  • OVF = Oufentina. Creata 318 a.C.n..
  • PAP = Papiria
  • TER = Teretina. Creata 299 a.C.n..
  • FAL = Falerna. Creata 318 a.C.n..
  • LEM = Lemonia
  • PVP = Pupinia
  • PVB vel POB = Publilia. Creata 358 a.C.n..
  • MEN = Menenia
  • ANI = Aniensis. Creata 299 a.C.n..
  • CAM = Camilia
  • CLA = Claudia
  • COR = Cornelia
  • VEL = Velina. Creata 241 a.C.n.
  • QVIR = Quirina. Creata 241 a.C.n.
  • SER = Sergia
  • POL = Pollia
  • CLV = Clustumina
  • STEL = Stellatina. Creata 387 a.C.n.
  • FAB = Fabia
  • TRO = Tromentina. Creata 387 a.C.n.
  • SAB = Sabatina. Creata 387 a.C.n.
  • GAL = Galeria
  • ARN = Arnensis. Creata 387 a.C.n.

Secundum Ross Taylor talis erat verus ordo tribuum in censu apud censorem et in comitiis tributis (geographicus, non alphabeticus). Tribus ad cives tantum, id est ad viros pertinebant : nihilominus nonnullae feminae in provinciis (perraro quidem!), tribum aliquam nomini suo adiunxerunt. Et imperatorum aetate filii tribum paternam, tamquam hereditatem, accipere solebant, ubicumque habitarent.

Fontes

  • Cicero, libro secundo de Republica, capitulo octavo
  • Dionysius Halicarnassensis, libro secundo Antiquitatum Romanarum cap.7 necnon libro quarto cap.14.
  • Plutarchus, Vita Romuli capite vicesimo.
  • Titus Livius libro primo Ab Urbe condita, capite 43 necnon II,21 VI,5 VII,15 VIII,17 IX,20 X,9 XXIX,37. Periocha XIX.
  • Varro libro quinto de Lingua latina capitulis 45-55 et 81 et 181.

[A tribu abducta sunt tribunus, tribunal, tribuere, tributum, tribulis... De quo vide etiam Ernout/Meillet Dictionnaire étymologique de la langue latine.]

Nexus interni

Si vis plura legere...

  • Giovanni Forni, Giovanna Maria Forni, Le tribù romane, I Tribules, Romae, G. Bretschneider
  • Giovanni Forni, Le tribù romane. III. 1, Le Pseudo-tribù, Romae, 1985, G. Bretschneider, ISBN 88-7689-085-8
  • JM Lassèrre (2011), La Tribu in Manuel d'épigraphie romaine pp. 114-127.
  • Michaelis Rieger (2007), Tribus und Stadt. Die Entstehung der römischen Wahlbezirke im urbanen und mediterranen Kontext (ca. 750-450 v. Chr.) Gottingae, Vandenhoeck & Ruprecht. ISBN 978-3-89744-237-5
  • Ross Taylor (1960), The voting districts of the Roman Republic, the thirty five urban and rural tribes (Papers and monographs of the American Academy in Rome)

Notae

Aetates

ExordiumMonarchiaRes Publica ImperiumRuina et lapsus Imperii Imperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum

Constitutiones

Historia • Aetas regum • Res Publica • Imperium Romanum

Administratio

SenatusComitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficium PraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia

Magistratus

Tribunus plebis(Tribuni aerarii • Tribuni militum • Tribuni militum consulari potestate • Tribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsul GubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex

Leges

Lex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatus • Iudicia • Constitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

PatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiqua • Mulieres • Matrimonium • Servitus • Liberti

Exercitus

Legio Limes

Cultura

CalendariumMedicina • Theatrum • Ars coquinaria ScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio (Exsequiae • Persecutiones • Cultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimenta • Festa • (CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)Circus • Vinum • Meretrices • Linguae

Technologia

Numeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ducti • Metallurgia • Cloaca Maxima

Oeconomia

Agricultura • Mercatura • AerariumNummi

Lingua Latina

Archaica • Classica sive aurea • Postclassica sive argentea • Sermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae

Scriptores praecipui

ApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius

Indices

AnnalesConsules rei publicae Consules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum) RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae

Tags:

Divisio Populi Romani Tribus HistoriaDivisio Populi Romani Tribus Conspectus notarum in titulis.Divisio Populi Romani Tribus FontesDivisio Populi Romani Tribus Si vis plura legere...Divisio Populi Romani Tribus NotaeDivisio Populi Romani TribusCensorColonia RomanaLibertusProvinciaTributum

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Numeri RomaniCroatiaInterreteCommunismusCaput mundiCarolus MarxPeruviaLingua UcrainicaHenricus II (rex Angliae)Vas sanguineumHomo neanderthalensis1951EpicurusOeconomiaPeriodica LatinaUgandaGregorius MendelTyrannisUTCYouTubeNatesAldous HuxleyDonaldus TrumpPugna ad WagramAttila (rex Hunnorum)TranssilvaniaAfrica AustralisAustraliaElectricitasAndreas (apostolus)Ramus interventricularis anteriorLitaniae LauretanaePortugalliaProelium VerodunenseKnezusDrama (fictio)SexusFaustina minorImperium RomanumAnnaeus Seneca maiorIesusNumerusHaravesnesDaniel BricklinSclopetum striatumAutocinetumTuber ischiadicumCoacervatio datorumImperium Romanum OrientaleIPv6Liberum arbitriumNumerus incolarumRes publica popularis SinarumGéza KuunFidelis de SigmaringaVicimediaCanadaDies iraeReligio IudaicaCivitates Foederatae AmericaeMatritumNasburgumSeptentrionesSalusItaliaArteria coronaria dextraIsaacus NewtonusOnnateEducatio inclusivaReligio🡆 More