Timiditas est sensus timoris, incommodi, vel ineptiae, praecipue cum homo inter alios sit.
Quod plerumque in novis rerum statibus vel inter homines ignotos fit. Timiditas esse potest proprietas hominum qui sese humiliter aestimant. Validiora timiditatis genera plerumque anxietas socialis vel phobia socialis a peritis appellantur. Prima timiditatis proprietas est timor plerumque ab ego actus cogitationum aliorum de eius moribus. Qua pro causá homo timet ne libere agat ob timorem affectuum negativorum, irrisionis, dedecoris, comitatis, vel reiectionis. Homo timidus potius res sociales evitare constituere potest.
Unum e timiditatis elementis magni momenti est adeptio sollertiarum socialium. Scholae parentesque tacite ponunt pueros puellasque omnino socialiter interagere posse; socialium autem sollertiarum exercitatio res magni momenti non putatur (legendi scribendique dissimilis), unde discipuli timidi occasionem eorum facultatis loquendi in classi evolvendae et cum paribus interagendi non accipiunt. Magistri sollertias sociales imitari et quaestiones timorem minus inicientes, discipulosque leniter cohortari possunt, ut in classi eloquantur aliisque pueris faveant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad timiditatem spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Timiditas, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.