Scopophobia (Graece σκοπέω 'aspicio, intueror, scrutaror' + φόβος 'timor'), sive ophthalmophobia (Graece ὀφθαλμός 'oculus' + φόβος 'timor'), est morbus anxietatis cuius proprietas est timor morbidus ne alii aegrum videant vel intueantur.
Medici antiquitatis classicae phobias sciebant; notio quidem phobiarum socialium circa 400 a.C.n. commemorata est. Hippocrates ipse descripsit aegrum scopophobiá laborantem, hominem nimis verecundum, qui "tam tenebras quam lumen amat" et "putat omnem virum eum observare."
Phobie sociale ('timor socialis'), vocabulum Francicum, anno 1903 excogitatum est a Petro Janet, psychiatro Francico, qui hoc vocabulo utebatur ad aegros describendos qui timorem ne videantur exhibebant cum agitationibus quotidianis interessent, sicut scribendo, legendo, loquendo, clavili ludendo. The Alienist and Neurologist, periodicum psychiatricum, anno 1906 scopophobiam sic descripsit:
Homini est timor ne videatur et verecundia quae in asylis videtur . . . quem appellabamus scopophobiam—timorem morbidum ne videatur. Gradu minore, verecundia morbida est, et aeger faciem manibus tegit; gradu maiore, aeger hospitem evadet et ex eius conspectu effuget ubi fieri potest. Scopophobia plus inter mulieres quam inter viros saepius patefit.
Idem commentarius scopophobiam definit: "timor ne homines videant nec videantur, praecipue de faciebus inusitatis."
This article uses material from the Wikipedia Latina article Scopophobia, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.