Confoederatio Nationum | |
Vexillum | |
Fundata | 10 Ianuarii 1920 |
Dissoluta | 20 Aprilis 1946 |
Praetorium | Genava |
Dux |
Confoederatio Nationum [Soc. Lat.] sive Societas Nationum [Soc. Lat.] (Helf.) (Francice: Société des Nations; Anglice: League of Nations) fuit corpus internationale Deliberatione de pace componenda auctrice Lutetiae anno 1919 post primum bellum mundanum condita, id est postquam homines didicerunt quid mali bellum posset. In Confoederatione Nationum nationes mundi congredebantur, ut discordias inter civitates componerent, sub cognitione Kantii Ad pacem perpetuam. Societas Nationum duobus institutis utebatur, quae erant Societas Internationalis Laboris et Iudicium Permanentia inter Civitates (hodie Iudicium inter Civitates) Societas Civitatum dissoluta est anno 1945 post secundum bellum mundanum, quod Confoederatio Nationum prohibere non potuit, eique successit Consociatio Nationum.
Primus suasit ut Societas Nationum institueretur praeses Civitatum Foederatarum Americae Woodrow Wilson, quamquam postea Civitates Foederatae Americae propter dissensum Senatus huic societati non interfuerunt. Huius operis causa anno 1919 Woodrow Wilson Praemio Nobeliano Pacis donatus est. Diebus 15 .- 18 Novembris - Genavae in Helvetia Societas Civitatum nuper condita primo convenit. Anno 1926 etiam Germania ad Societatem admissa est. Anno 1933 Iaponia et Germania Adolpho Hitler duce Societatem reliquerunt.
Grave vulnus Societati fuit bellum inter duas civitates quae Societati interfuerunt, cum mense Octobri 1935 Regnum Italiae a Benito Mussolini ductum, Aethiopiam aggressum est.
Linguae publicae Societatis Civitatum erant lingua Anglica et lingua Francogallica deinde lingua Hispanica. Etiam conatus lingua Esperantica linguam publicam facere stabat quamquam negatus est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Societatem Civitatum spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Confoederatio Nationum, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.