Simon Abeles

Simon Abeles (natus Pragae circa annum 1681; ibidem mortuus die 21 Februarii 1694) fuit puer Iudaicus Pragensis, filius cuiusdam Lazari Abeles.

Anno aetatis suae circiter 12 ad fidem Christianam conversus est. Creditur in odium fidei Christianae a patre et amico eius occisus esse; itaque martyrellus Pragensis appellatur. Die 31 Martii 1694 cum summa pompa et solemnitate in ecclesia Teynensi (alias ecclesia sanctae Mariae ante Laetem curiam) in capella Sancti Ioannis Baptistae sepultus est.

Simon Abeles
Ecclesia Teynensis Vetero-Pragae, ubi sepultus est Simon Abeles

Anno 1696, evulgatus est liber Latinus de causa Simonis Abeles a Iesuita Ioanne Eder scriptus nomine Virilis constantia pueri duodennis Simonis Abeles in odium fidei a Iudaeo parente, Lazaro Abeles Pragae crudeliter occisi 21 Februarii 1694 in tuendo fortiter fidei Christianae proposito relucens.

Simon Abeles,
Abel es,
non a Fratre, sed a Patre
occisus.
– Elogium.

Notae

Nexus externi

Tags:

1681169421 Februarii31 MartiiFiliusMartyrPaterPopulus IudaicusPragaReligio ChristianaSepulcrum

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Civitates FoederataePyrrhoneiPublius Vergilius MaroAsiaAdelardus BathensisChisinoviaLingua TheodiscaCivitas sui iurisTerra (regio)Sextus (discretiva)Universitas HarvardianaFurinaConstantinus XI PalaeologusCivitatum Foederatarum civitasCroatiaHistoriaNilusLitusPulveris hauritoriumwiki.phtmlUmbraStultitiaRegnum FrancorumSuecia1653Posnania29 Decembris2003PhilippinaeArmeniaLibanusArteria coronaria sinistraWhatsAppFebruariusConiugatioBellumRes publica CoreanaMetaphoraMundusPraemia AcademiaeTopographiaBernardus MembeVSimplicia montani victualiaSeraiumPapaHerculaneumDidacus MaradonaAlbertus PujolsAngoliaVenetiaeBisexualitasAtropatene (res publica)Georgius III (rex Britanniarum)SericumConturbatio hypercinetica cum attentionis defectoTelencephalonAestus marinusForamen nigrumGaius Valerius CatullusSex.Secundum Imperium FrancicumParaquariaFranciaVersus aureusRosarium (oratio)Imperium Romanum Orientale🡆 More