Pravda (Russice abecedario Cyrillico Правда, quod ad verbum veritatem significat) est Russicum paginarum latarum diarium, olim diarium publicum Factionis Communisticae Unionis Sovieticae, cum unum ex diariis maximi momenti in patria esset, editionem quotidianam undecim millionum exemplarium habens.
Quae ephemeris die 5 Maii 1912, ante res novas Februarias in Imperio Russico, divulgari coeperat, quamquam peregre mense Ianuario 1911 iam exstabat. Post res novas Octobres anni 1917, unum ex diariis auctoritate gravissimis in Unione Sovietica factum est. Opus Primi Consilii Factionis Communisticae Unionis Sovieticae erat ab anno 1912 ad annum 1991. Editor principalis nunc est Boris Komockij.
Impressa Pravda editio hodie est opus Factionis Communisticae Foederationis Russicae, sed Pravda.ru, situs interretialis opus collegii privati, editiones internationales divulgat, Anglice, Francogallice, Russice, Lusitane conscriptas.
Prima editio Petropoli die 5 Maii 1912 divulgata est. Editor verus erat Venceslaus Molotov, qui numquam in munere isto coram publico processit, ut labor censurae difficilior redderetur. Pro eo nominati sunt falsi editores quadraginta, qui continuo tres menses in custodiam mittebantur. Dissimulandi causa etiam titulus pluries mutatus est (Veritas operariorum, Veritas septentrionis, Via veritatis, Laboris veritas).
Iosephus Stalin ex anno 1913 usque exsilium in Turuchansk subeundum brevi tempore maximus diarii moderator fuit, et iterum anno 1917 eo mundere fungebatur (una cum Leone Kamenev). Acta diurna post res novas Februarias in manibus alae bolsevicianae factionis socialdemocraticae? erant. Inde ab anno 1918 Moscuae sedem eorum esse constat.
Erat in votis ut Pravda substitueret periodicum septimanale Zvezda ("Звезда", i.e. Stella), qui ex die 29 Decembris 1910 Petropoli legaliter exstabat. Operariis auxilium dantes (e.g. in pecuniis ad salutem communem colligendis) moderatores aliquo modo bonum fundamentum pro Pravda ponebant. Insuper operarii ipsi in foliis scriberent, Quod a multis operariis et factum est. Tempore Primi belli pancosmici gubernium Germanicum folium pecuniarie auxiliabatur post armistitium.
Exercitus Germanus Secundo bello mundano Unionem Sovieticam occupans etiam acta diurna Pravda edidit, in versione simili quoad exteriora, sed in interioribus videlicet cum argumentis valde dissimilibus. Ibi Russi improbe invitabantur, ut cooperationes cum insessoribus peregrinis inirent.
Cum maxime floreret, quotidie decem miliones speciminum fabricabantur. Post finem Unionis Sovietica editio continuata in extremo stabat et reapse, anno 1996 versio traditionalis abolita est. Venerunt nova genera sub nomine vetere quae est nostris diebus leguntur. Cum anno 1992 commissio centralis non iam pecuniam editoriam solveret, diurnarii ipsam societatem fundaverunt.
Die 10 Februarii 2006, domus redactoria flammis consumpta est, ubi tunc varia folia sedem suam habebant. Et nunc Pravda et folium hebdomadarium Pravdae Russiae quoad visionem mundi cum communistis assentuntur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Periodicum Veritatis spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Pravda, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.